Latin
Book 16, lines 16.1.37-16.1.39
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 16.1.37-39
Not analysed yet
XXII. DE PLVMBO. [1] Plumbum dictum quod ex eo primum pilis factis maris altitudo temptata est. Huius duo genera sunt, nigrum et candidum; sed melius candidum, quod prius in insulis Athlantici maris inventum est. Siquidem et in Lusitania et in Gallicia gignitur, summa terra harenosa et coloris nigri, et pondere gravis; interveniunt et minuti calculi, maxime torrentibus siccatis; lavant eas arenas, et quod subsidit, quoquunt in fornacibus. Inveniuntur et in aurariis metallis aqua missa calculi nigri et graves, et dum aurum colligitur, cum eo remanent; postea separati conflantur et in plumbum album resolvuntur. Inde et cadem gravitas plumbi quae auro. [2] Nigrum plumbum circa Cantabria abundat. Cuius origo duplex est; aut enim solus ex sua vena prodit, aut cum argento nascitur mixtisque venis conflatur. Huius primus in fornacibus liquor stagnum est, secundus argentum; quod remanet, superaddita vena rursusque conflata, fit nigrum plumbum. [3] India neque aes neque plumbum habet; gemmis tantum et margaritis haec permutat. Nigro plumbo fistulas lamminasque utimur. Laboriosius in Hispania et Gallia eruitur plumbum, nam in Brittania summo terrae corio.
XXIII. DE STAGNO. [1] Stagni etymologia APOCHORIZON, id est separans et secernens. Mixta enim et adulterata inter se per ignem metalla dissociat, et ab auro et argento aes plumbumque secernit; alia quoque metalla ab igne defendit, et quum sit natura aeris ferrique durissima, si absque stagno fuerit, uritur et crematur. [2] Stagnum inlitum aereis vasis saporem facit gratiorem et conpescit virus aeruginis. Specula etiam ex eo temperantur. Cerussa quoque ex eo, sicut ex plumbo, conficitur.
XXIV. DE ELECTRO. [1]Electrum vocatum quod ad radium solis clarius auro argentoque reluceat; sol enim a poetis Elector vocatur. Defaecatius est enim hoc metallum omnibus metallis. [2]Huius tria genera: unum, quod ex pini arboribus fluit, quod sucinum dicitur; alterum metallum, quod naturaliter invenitur et in pretio habetur; tertium, quod fit de tribus partibus auri et argenti una. Quas partes, etiam si naturale solvas, invenies. Vnde nihil interesse natum an factum; utrumque enim eiusdem naturae esse. [3]Electrum, quod est naturale, eiusmodi naturae est ut in convivo et ad lumina clarius cunctis metallis fulgeat, et venenum prodat. Nam si eo infundas venenum, stridorem edit et colores varios in modum arcus caelestis emittit.