# Etymologiarum sive Originum Libri XX 16.1.42-44

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 16, lines 16.1.42-16.1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/16.1.42

Caelo tegitur qui non habet urnam.
[15] Medimna mensura est quinque modiorum. Medimna autem Latina lingua vocatur, id est dimidia, eo quod quinque modiis metiatur, qui est dimidius numerus a perfecto denario. [16] Artaba mensura est apud Aegyptios sextariorum septuaginta duorum, conposita ex numero propter septuaginta et duas gentes vel linguas quae orbem inpleverunt. [17] Gomor quindecim modiorum onus adpendet. Corus triginta modiorum mensura inpletur. Hic ex Hebraico sermone descendit, qui vocatur 'cor' a similitudine collis: 'corea' enim Hebraice colles appellantur. Coacervati enim modii triginta instar collis videntur, et onus cameli efficiunt.
XXVII. DE SIGNIS. [1] Ponderis signa plerisque ignota sunt, et inde errorem legentibus faciunt. Quapropter formas eorum et characteres, ut a veteribus signata sunt, subiciamus. [2] Z littera significat dimidium obolum. � Virgula aequaliter iacens et porrecta simpliciter significat obolum. = Geminata virgula duo oboli sunt. T Latinum significat obolos tres. F Latinum significat obolos quattuor. E Latinum demonstrat obolos quinque. [3] Oboli vero sex propterea characterem non habent, eo quod in una dragma sex veniant, quod est pondus denarii argenti. H Eta littera significat siliquas octo, id est tremissem. N Latinum significat nomisma Graecum, id est solidum. [4] IB. Iota adiuncta Beta significat dimidium solidum. Virgulae duae ex uno angulo a laeva in dexteram se dividentes significant dragmam, quam etiam olcen appellant. N?. N Latinum adiuncto Gamma Graeco significat semiunciam. ?�. Gamma autem Graecae litterae O Latinum in fine adiunctum significat unciam. ?. Labda Graecum per medium sui I Latinum adiectum significat libram. [5] Kv. Kappa Graecum circa finem cornu adiuncto V Latinum significat cyatum. KO. Si vero O Latinum habuerit adiunctum, eminam demonstrat, quam Graeci cotylen vocant. ??. Xi Graecum si acceperit iunctum E Latinam, significat sextarium. [6] ??. Si O Latinum adiunctum, indicat acitabulum, quod Graeci oxifalon vocant. ?N. My Graecum superposito N Latinum significat mina. T?. T Latinum in fine habens Labda Graecum significat talentum. X�. (Chi) Graecum in dextro brachio superiori O littera coniuncta cenix est.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
