# Etymologiarum sive Originum Libri XX 17.1.18-32

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 17, lines 17.1.18-17.1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/17.1.18

Te quoque, magna Pales, et te, memoranda, canemus.
Item alii a pabulo nuncupatam dicunt paleam, quod ea primum sola in pascendis animalibus praebebatur. Cuius natura ex contrario tantum est frigida ut obrutas nives fluere non sinat, adeo calida ut maturescere poma conpellat.
IV. DE LEGVMINIBVS. [1] Legumina a legendo dicta, quasi electa; veteres enim meliora quaeque legebant; sive quod manu legantur nec sectionem requirant. [2] Leguminum plurima genera, ex quibus faba, lenticula, pisum, faselum, cicer, lupinum gratiora in usum hominum videntur. [3] Faba Graeca etymologia a vescendo vocabulum sumpsit, quasi faga; FAGEIN enim Graece comedere dicitur. Primum enim homines hoc legumine usi sunt. Huius species duae, quarum altera communis, altera Aegyptia. [4] Faba fresa dicta eo quod ea homines fredant, id est frangant, et molendo conminuant. [5] Lentis vocata quod humida et lenta est, vel quod adhaeret humi. [6] Faselum autem et cicer Graeca nomina sunt. Sed faselum � [7] Lupinum Graecum et ipsud nomen est: de quo Vergilius (Georg. 1,75):
Tritesque lupini,
quia vultum gustantis amaritudine contristant; unde eos prae amaritudine nec vermis nec ullum animal comedit. [8] Medica, vicia, ervum pabulorum optima sunt. Medica dicta, quia a Medis translata est in Graeciam tempore quo eam Xerxes rex Persarum invasit. Haec semel seritur et decem annis permanet, ita ut quater vel sexies possit per annum recidi. [9] Vicia dicta quod vix ad triplicem perveniat fructum, cum alia legumina proventum habeant fertilem: unde et Vergilius (Georg. 1,75):
Vt tenuis fetus viciae.
[10] Pisum, quod eo pensabatur aliquid auri minutum. Nam pis aurum dicitur. [11] Ervum a Graeco trahit vocabulum; hoc enim illi OROBON dicunt; quod dum sit quibusdam pecoribus infestum, tauros tamen pingues efficit.
V. DE VITIBVS. [1] Vitis plantationem primus Noe instituit rudi adhuc saeculo. Apud Graecos autem inventorem vitis Liberum appellari: unde et eum gentiles post mortem deum esse voluerunt. [2] Vitis dicta quod vim habeat citius radicandi. Alii putant vites dictas quod invicem se vittis innectant vicinisque arboribus reptando religentur. Est enim earum natura flexibilis, quae quasi brachiis quibusdam quidquid conprehenderint stringunt. [3] Labrusca est vitis agrestis quae in terrae marginibus nascitur: unde et labrusca dicta, a labris et extremitatibus terrae. [4] Codex dictus quasi caudex. Sic enim veteres et clodum pro claudo dicebant. [5] Sarmentum a serendo [id est quasi serimentum] Malleolus est novellus palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ob similitudinem rei, quod in ea parte qua deciditur ex veteri sarmento prominens utrimque mallei speciem praebet. [6] Spadones sunt surculi fruge carentes, ex ipsa appellatione, quod sint inhabiles fructu et sterilitate affecti. [7] Sagittam rustici vocant novissimam partem surculi, sive quia longius recessit a matre et quasi prosilivit, seu quia acuminis tenuitate teli speciem praefert. [8] Summitates vitium et fruticum flagella nuncupantur, eo quod flatu agitentur. [9] Palmes vitis materia mollis, qui per novella brachia emissus fructum adfert: nam ideo rustici partem vitis palmitem dicunt. Palmes enim diminutivum nomen est, quod nomen paragogum dicitur, quod a palma derivetur. Palma enim habet nomen prototypum, quod dicitur principale, ab eo quod ex se derivativum faciat. [10] Pampinus est folia cuius subsidio vitis a frigore vel ardore defenditur atque adversus omnem iniuriam munitur. Qui ideo alicubi intercisus est, ut et solem ad maturitatem fructus admittat et umbram faciat. Et dictus pampinus quod de palmite pendeat. [11] Capreoli dicti quod capiant arbores. Sunt enim cincinni sive uncinuli quibus se innectere vites et suspendere solent arboribus, quo adminiculo freti palmites ventos ac turbines contemnere queant et sine lapsu periculorum fructus suos sustineant ac sese vaga proceritate defendant. [12] Corymbi sunt anuli qui proxima quaeque alligant et conprehendunt, ne longius laxati palmites ventorum flatibus dissipentur. [13] Vvae dictae quod intrinsecus humoris sint plenae, sucique et pinguedinis. Nam humidum est quod exterius humorem habet; uvidum quod interius. [14] Acina. Botrus. Racemus est botryonis pars; et botryo Graecum est. [15] Suburbanae uvae quaedam dicuntur quia fructus earum ad escam veluti pomum in urbibus venditur; conmendat enim eas et species et saporis lucunditas; ex quibus sunt praecoquae, duracinae, purpureae, dactyli, Rhodiae, Libycae, cerauniae, stephanitae, tripedaneae, unciariae, Cydonitae. Durabiles autem per totam hiemem vennuculae et Numisianae. [16] Praecoquae vocatae quod cito maturescant et ante omnes sole coquantur. Has Graeci lageos dicunt, quod currant ad maturitatem velociter ut lepus. [17] Purpureae a colore dicuntur; unciariae a magnitudine; dactyli a longitudine; stephanitae a rotunditate. Rhodiae et Libycae a regionibus nuncupatae sunt; Cerauniae vero quod rubeant velut ignis. [18] Genera autem uvarum quae vino deserviunt plurima. Ex quibus aminea dicta, quasi sine mineo, id est sine rubore; album enim vinum reddit. Quae cum sit unius nominis, non unam speciem reddit: amineae duae geminae, ab eo dictae quod duplices uvas mittant; aminea lanata, quia plus omnibus lanescit lanugine. [19] Rubelliana dicta quia eius materia rubet. Faecinia minuti acini et durae cutis uvas habet; nobilitate amineam sequitur, fecunditate praecedit. Quam proinde faeciniam vocant quod plus quam ceterae faeces afferat. [20] Apianae vinum dulce faciunt; quas nisi cito legas, pluviis et ventis et maxime apibus infestantur; quarum depraedatione apianae cognominatae sunt. [21] Balanitae a magnitudine nomen sumpserunt; BALANOI enim Graece glandes vocantur. [22] Biturica a regione nomen sortita est, turbines et pluvias et calores fortissime sustinens, nec in macra terra deficiens. Huius meriti et basili[s]ca est. [23] Argitis Graecula vitis, generis albi, fertilis, vastam materiam et brevem et latum folium mittens, cuius fructum nisi primo tempore colligas, aut ad terram decidit aut humore putrescit. [24] Inerticula nigra est, quam Graeci amaracion vocant, boni vini et levis; a quo etiam nomen traxit, quod iners in tentandis nervis habeatur, quamvis gustu non sit hebes. [25] Mareoticae a regione Aegypti Mareotis dictae, unde prius venerunt; sunt enim et albae et nigrae. [26] Helvolae, quas quidam varias appellant, neque purpureae neque nigrae, ab helvo colore ita dictae, subalbi tamen musti. Helvum est enim nigrum candidumque colore. Nam helvum nec album nec nigrum est. [27] Tertius locus vitium quae sola fecunditate conmendantur, abundantia copiosa multumque vini fluens. [28] �Viticionia� uvas grandes magis quam multas habet; nomen autem inde hoc sumens quod multum vini fluat. [29] Syriaca, vel quia de Syria adlata vel quia nigra est. Multa autem genera vitium sunt quae tamen mutatione loci et qualitatem et nomen amittunt. [30] Vitibus inter cetera magis ista conveniunt, oblaqueatio, putatio, propaginatio, fossio. [31] Oblaqueare est circa codicem terram aperire et velut lacus efficere: hoc aliqui excodicare appellant. [32] Putare est virgam ex vite supervacuam resecare, cuius flagellis luxuriat; putare enim dicitur purgare, id est amputare. [33] Traducere, transducere. Propaginare vero, flagellum vitis terrae submersum sternere et quasi porro pangere. Hinc propagines, a propagare et protendere dictae. Fodere vero est foveam facere, quasi fovere.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
