Latin
Book 17
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 17.1.45
Not analysed yet
[6] Malum Punicum dici eo quod ex Punica regione sit genus eius translatum. Idem et mulogranatum, eo quod intra corticis rotunditatem granorum contineat multitudinem. Arbor autem malusgranata est generis feminini; pomum vero neutri est generis. Flores malorum a Graecis appellati sunt KUTINOS; Latini caducum vocant. Agrestium autem malorum flores Graeci BALAUSTION appellaverunt; quorum alii albi, alii purpurei, alii rosei reperiuntur similes floribus mali Punici. Negant medici mali Punici cibo corpora nostra nutriri, sed eo sic opinantur utendum ut medicare potius, non alere videatur. [7] Malum Persicum, cuius brevis admodum vita concessa est, trium generum fertur esse: duracenum, Armeniacum et Persicum. Duracenum nuncupatur eo quod pomum eius in gustu acorem referat. Armeniacum dicitur quod primum genus eius ab Armenia sit advectum. Persicum vocatum, quod eam arborem primus in Aegypto severit Persens, a quo se oriundos Ptolomaei ferebant. Haec in Persida fructum generat interfectorium, apud nos autem iucundum ac suavem. Horum alium praecox, alium vocatur aestivum. [8] Medica arbor, cuius nomen etiam carminibus Mantuanis inclaruit, asportata primum a Medis; unde et vocabulum sumpsit. Hanc Graeci KEDROMELON, Latini citriam vocant, quod eius pomum ac folia cedri odorem referant. Malum eius inimicum venenis; et hoc est quod idem poeta (Georg. 2,134) intellegi voluit, cum tradat ex illo foveri animam. Haec arbor omni pene tempore plena est pomis, quae in ea partim matura, partim acerba, partim adhuc in flore sunt posita; quod in ceteris arborum rarum est. [9] Mella, quam Graeci loton appellant, quae vulgo propter formam et colorem faba Syrica dicitur. Arbor est enim magna, fructum ferens comestibilem, maiorem pipere, gustu suavem, unde et mella vocata est. [10] Coccymela, quam Latini ob colorem prunum vocant, alii a multitudine enixi fructus nixam appellant. Cuius generis Damascena melior, a Damasco oppido, unde prius asportata est, dicta. Cuius solum pomum stomacho mederi probatur; nam cetera noxia perhibentur. Haec sola arbor gummi glutinosum et conpactivum distillat, quod et medici et scriptores utuntur. [11] Oleomela nascitur in Palmyra, Syriae civitate; ex eo ita appellata quod ex trunco oleum defluat in crassitudine mellis, sapore suavi. [12] �Pomelida� sorbo similis, mediocris arbor et flore candidulo; dicta quod dulcedo sit eius fructus et acuto sapore conmixta. Haec arbor aetate durat exigua. [13] Melopos arbor in Africa Punica lingua vocata, ex qua profluit lentus sucus, qui a loco ammoniacus nominatur. [14] Mespila arbor spinosa, fructu similitudine malorum, sed paulo breviori; unde et appellata, quod pilulae formulam habeant eius poma. [15] Prius vocata videtur quod in ignis speciem deformata est; nam hoc genus pomi ab amplo incipit et in angustum finit, sicut ignis. Pirus autem arbor, fructus eius pira est. Cuius multae species, ex quibus Crustumia sunt pira ex parte rubentia, ab oppido Crustumio nominata. Poma piri iumentis inposita, vel si pauca, vehementer onerosa esse dicuntur. [16] Cerasus a Ceraso urbe Ponti vocata. Nam Lucullus cum Cerasum civitatem Ponti delesset, hoc genus pomi inde advexit et a civitate cerasium appellavit. Arbor autem cerasus, pomum cerasium dicitur. Hoc etiam et ante Lucullum erat in Italia, sed durum; unde et cornum appellatum est. Est autem arbor apta hastilibus: unde Vergilius (Georg. 2,448):