# Etymologiarum sive Originum Libri XX 17.1.86-96

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 17, lines 17.1.86-17.1.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/17.1.86

Hinc est quod et a Graecis MURINE dicitur. Medicorum autem libri hanc arborem aptam scribunt mulierum necessitatibus plurimis. [51] Lentiscus, quod cuspis ipsius lentus sit et mollis: nam lentum dicimus quidquid flexibile est; unde et lentum vimen et vites. Vergilius (cf. Georg. 4,558; Ecl. 3,38):
Et lentae vites,
pro flexibiles. Huius fructus oleum desudat, cortex resinam, quae mastix appellatur; cuius plurima et melior in Chio insula gignitur. [52] Terebinthus arbor, Graecum nomen, generans resinam omnium resinarum praestantiorem. [53] Buxus Graecum nomen est, ex parte a Latinis corruptum; PUKSOS enim appellatur apud eos. Arbor semper virens et levitate materiae elementorum apicibus apta. Vnde et Scriptura (Isai. 30,8): 'Scribe buxo.' [54] Rhododendron, quod corrupte vulgo lorandrum vocatur, quod sit foliis lauri similibus, flore ut rosa; arbor venenata. Interficit enim animalia, et medetur serpentum vexationes. [55] Herbitum vocaverunt pastores eo quod vice herbae praebeatur pecoribus, ubi pascua desunt. [56] Turbiscus, quod de uno cespite eius multae virgultae surgunt, quasi turba. Stipa vocata propter quod ex ea stipentur tecta. Hinc et stipula per diminutionem. [57] Arundo, dicta quod cito arescat. Hanc veteres cannam vocaverunt; arundinem postea Varro dixit. Sciendum sane quod Latinum canna de lingua Hebraea sumpsit; apud eos enim calamus 'canna' dicitur. Cicuta autem est quod est inter cannarum nodos; dicta quod lateat. [58] In Indicis stagnis nasci arundines calamique dicuntur, ex quorum radicibus expressum suavissimum sucum bibunt; unde et Varro ait (20):
Indica non magna in arbore crescit arundo;
illius et lentis premitur radicibus humor,
dulcia cui nequeant suco contendere mella.
[59] Sabucus mollis et pervia arbor. Rhamnus genus est rubi, quam vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum. [60] Sentix dicta a situ, quod est terra inculta in qua sentices spinaeque nascuntur. Maiores autem nostri omnem arborem spinosam veprem dicebant, quodvi prendat. [61] Oleaster dictus quod sit foliis olivae similibus sed latioribus, arbor inculta atque silvestris, amara atque infructuosa; cui insertus olivae ramus vim mutat radicis et vertit eam in propriam qualitatem. Lacrima oleastri arboris duplex. Alia enim gummi simulat sine ullo qualitatis morsu, alia ammoniaci guttam ex destillatione collectam ac remordentem. [62] Oliva Graece ELAION dicitur, ex quo in Latinum tractum est ut oliva dicatur. Olea autem ipsa arbor est; fructus oliva; sucus oleum. Est autem arbor pacis insignis, cuius fructus diversis nominibus appellatur. [63] Orchades olivae Graeca etymologia a similitudine testiculorum vocatae, quos Graeci ORCHEIS vocant. [64] Radiolae pro eo quod oblongae sunt in modum radiorum. Paphiae a Papho insula dictae, unde prius adlatae sunt. [65] Lyciniae, eo quod optimum dent lumen; nam LUCHNISlumen est. Vnde et lignum nomen accepit, quia aptum est flammis et luminibus. [66] Pausia, quam corrupte rustici pusiam vocant, viridi oleo et suavi apta. Et dicta pausia quod paviatur, id est tundatur; unde et pavimentum. [67] Syria dicta pro eo quod de Syria est adlata, sive quia nigra est. Crustumia idem et volemis dicta, eo quod volam conpleat magnitudine, hoc est mediam manum; unde et involare dicimus. Quidam autem volemum Gallica lingua bonum et magnum intellegunt. Colymbades appellatae � [68] Oleum autem ab olea nominatum: nam, ut diximus (62), olea est arbor, unde derivatio fit oleum. Sed quod ex albis fuerit olivis expressum vocatur Hispanum, a Graecis OMFAKION appellatum; quod autem ex fulvis et nondum maturis fuerit expressum, viride appellatur; quod vero ex nimium maturis, commune dicitur. Ex his ad usum vitae primum est Hispanum, secundum viride, tertium commune. [69] Amurca olei pars aquosa ab emergendo dicta, id est, quod ab oleo se mergat et faex sit eius. Hanc Graeci AMORGEN vocant ex Latina lingua trahentes vocabulum. [70] Gummi Graecum nomen est; hoc enim illi KOMMI dicunt. [71] Resinam Graeci RETINEN vocant; REIN enim Graece dicitur quidquid manat. Est enim lacrima sudore exhalata lignorum, ut cerasi, lentisci, balsami, vel reliquarum arborum sive virgultarum quae sudare produntur; sicut et odorata orientis ligna, sicut gutta balsami ac ferularum vel sucinorum, cuius lacrima durescit in gemmam. Prima est resina terebinthina, omnium praestantior: adfertur autem ex Arabia Petraea atque Iudaea et Syria, Cypro et Africa, ex insulis quoque Cycladibus. Sucunda est lentiscina, quae mastix vocatur; haec ex Chio insula deportatur. Tertia pinalis, quarum alia PITUINE, alia PEUKINE, alia liquida, alia arida: et adferuntur ex Tyrrhena Colophonia. Vnde etiam nomen Colophonia resina sumpsit. [72] Pix Graecum nomen est, quam illi PISSAN vocant. Alii volunt ex pino picem vocari. Haec a Graecis appellatur KLONIA: nos ramalem dicere possumus. Cuius probabilis splendens, lenis et munda. [73] Creandarum arborum naturaliter tria sunt genera: aut enim sua sponte nascuntur; aut ex seminibus fortuitu iacentibus surgunt; aut ex radicibus pullulant. Nam cetera usus invenit favente natura. [74] Omnia poma Latine feminini fere sunt generis, exceptis paucis, ut hic oleaster, hoc siler, ut Vergilius (Georg. 2,12):

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
