Latin
Book 18, lines 18.1.102-18.1.105
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 18.1.102-105
Not analysed yet
XXXIX. DE DESVLTORIBVS. [1] Desultores nominati quod olim, prout quisque ad finem cursus venerat, desiliebat et currebat; sive quod de equo in equum transiliebat.
XL. DE PEDITIBVS. [1] Pedites autem aiunt propterea pede currere quia pedibus curritur mortalitati. Ob hoc a superiori parte currunt ad inferiora, id est ab oriente ad occidentem, quia mortales oriuntur et occidunt. Nudi currunt, quia et homini in saeculo nullae reliquiae sunt. Recto spatio currunt, quia inter vitam et mortem nihil distat. Sed haec igitur propterea fingunt ut vanitates suas et sacrilegia excusare conentur.
XLI. DE COLORIBVS EQVORVM. [1] Circa causas quoque elementorum idem gentiles etiam colores equorum iunxerunt, russeos enim soli, id est igni, albos aeri, prasinos terrae, venetos mari adsimilantes. Item russeos aestati currere voluerunt, quod ignei coloris sint, et cuncta tunc flavescant. Albos hiemi, quod sit glacialis, et frigoribus universa canescant. Veri prasinos viridi colore, quia tunc pampinus densatur. [2] Item russeos currere Marti sacraverunt, a quo Romani exoriuntur, et quia vexilla Romanorum cocco decorantur; sive quod Mars gaudet sanguine. Albos zephyris et serenis tempestatibus, prasinos floribus et terrae, venetos aquis vel aeri, quia caeruleo sunt colore, luteos, id est croceos, igni et soli, purpureos Iri sacraverunt, quam arcum dicimus, quod is plurimos colores habeat. [3] Sicque, dum hac spectatione deorum cultibus atque elementis mundialibus profanantur, eosdem deos atque eadem elementa proculdubio colere noscuntur. Vnde animadvertere debes, Christiane, quod Circum numina inmunda possideant. Quapropter alienus erit tibi locus quem plurimi Satanae spiritus occupaverunt: totum enim illum diabolus et angeli eius repleverunt.
XLII. DE THEATRO. [1] Theatrum est quo scena includitur, semicirculi figuram habens, in quo stantes omnes inspiciunt. Cuius forma primum rotunda erat, sicut et amphitheatri; postea ex medio amphitheatro theatrum factum est. Theatrum autem ab spectaculo nominatum, APO TES THEORIAS, quod in eo populus stans desuper atque spectans ludos contemplaretur. [2] Idem vero theatrum, idem et prostibulum, eo quod post ludos exactos meretrices ibi prostrarentur. Idem et lupanar vocatum ab eisdem meretricibus, quae propter vulgati corporis levitatem lupae nuncupabantur: nam lupae meretrices sunt a rapacitate vocatae, quod ad se rapiant miseros et adprehendant. Lupanaria enim a paganis constituta sunt ut pudor mulierum infelicium ibi publicaretur, et ludibrio haberentur tam hi qui facerent quam qui paterentur.