Latin
Book 18, lines 18.1.46-18.1.54
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 18.1.46-54
Not analysed yet
Vergilius vero ait Turnum manu �falaricae �iaculasse (Aen. 9,705). [9] Pila sunt arma iaculorum atque telorum a torquendo, vel emittendo, vocatae. De quibus Lucanus (1,7):
Signa pares aquilas et pila minantia pilis.
Cuius singulare pilum dicitur. Telum vocatur secundum Graecam etymologiam, APO TOU TELOTHEN, quidquid longe iaci potest: quamquam abusive dicatur et gladium, ut est illud (Virg. Aen. 9,747):
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat.
Proprie autem telum a longitudine dictum: unde et mustelam dicimus quod longior sit quam mus. [11] Cuspis hastilis amentata, a cespite dictus, quod est virgulta. Vergilius (Aen. 7,817):
Et pastorale(m) praefixa cuspide myrtum.
Proprie autem cuspis posterior pars hastae est.
VIII. DE SAGITTIS. [1] Sagitta a sagaci ictu, id est veloci ictu, vocata. Pinnis enim fertur, quasi avis, ut celeriter mors percurrat ad hominem. Has primum Cretenses usi sunt, quibus pinnae, ut diximus, ideo adglutinantur ut leves sint et pervolent. [2] Scaptos. Spicula sunt sagittae vel lanceae breves, ab spicarum specie nuncupatae. [3] Scorpio est sagitta venenata arcu vel tormentis excussa, quae dum ad hominem venerit, virus, quo figit, infundit; unde et scorpio nomen accepit.
IX. DE FARETRIS. [1] Faretra sagittarum theca, a ferendo iacula dicta; sicut et feretrum, ubi funus defertur. Quae idcirco etymologiam communem habent, quia pharetra mortem, feretrum mortuum portat. [2] Coriti proprie sunt arcuum thecae, sicut sagittarum faretrae. Vagina appellata eo quod in ea mucro vel gladius baiuletur. [3] Teca ab eo quod aliquid receptum tegat, C littera pro G posita. Alii Graeco nomine thecam vocari adserunt, quod ibi reponatur aliquid. Inde et bibliotheca librorum repositio dicitur. [4] Dolones sunt vaginae ligneae, intra quas latet pugio sub baculi specie. Dolones autem a dolo dicti sunt, quod fallant et decipiant ferro, quum speciem praeferant ligni. Hos vulgus Graeco nomine oxos vocant, id est acutos. Vnde et apud medicos acutus morbus OXEIA vocatur. Arcus vocatus eo quod arceat adversarium. [5] Inde et arces dicuntur a quibus arcentur hostes. Item arcus ob speciem, quod sint curvati artius.