# Etymologiarum sive Originum Libri XX 19.1.111-130

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 19, lines 19.1.111-19.1.130. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/19.1.111

XI. DE VENUSTATE. [1] Hucusque partes constructionis: sequitur de venustate aedificiorum. Venustas est quidquid illud ornamenti et decoris causa aedificiis additur, ut tectorum auro distincta laquearia et pretiosi marmoris crustae et colorum picturae.
XII. DE LAQVEARIIS. [1] Laquearia sunt quae cameram subtegunt et ornant, quae et lacunaria dicuntur quod lacus quosdam quadratos vel rotundos ligno vel gypso vel coloribus habeat pictos cum signis intermicantibus. Principaliter autem lacus dicitur, ut Lucilius (1290):
Resultant aedesque lacusque.
Cuius diminutio lacunar facit, ut Horatius (C. 2,18):
Neque aureum
mea renidet in domo lacunar.
Inde fit alia diminutio lacunarium; et per ANTISTICHON laquearium facit.
XIII. DE CRVSTIS. [1] Crustae tabulae sunt marmoris; unde et marmorati parietes crustati dicuntur. Qui autem marmora secandi in crustas excogitaverint non constat. Fiunt autem arena et ferro serraque in praetenui linea premente arenas tractuque ipso secante, sed crassior arena plus erodit marmoris; nam tenuis fabricis et polituris adcommodata est.
XIV. DE LITHOSTROTIS. [1] Lithostrota sunt elaborata arte picturae parvolis crustis ac tessellis tinctis in varios colores. Tesselli autem [sunt] a tesseris nominati, id est quadratis lapillis per diminutionem.
XV. DE PLASTIS. [1] Plastice est parietum ex gypso effigies signaque exprimere pingique coloribus. Plastice autem dictum Graece, quod Latine est fingere terra vel gypso similitudines. Nam et inpressa argilla formam aliquam facere plastis est. Vnde et protoplastus est dictus homo qui ex limo primus est conditus.
XVI. DE PICTVRA. [1] Pictura autem est imago exprimens speciem rei alicuius, quae dum visa fuerit ad recordationem mentem reducit. Pictura autem dicta quasi fictura; est enim imago ficta, non veritas. Hinc et fucata, id est ficto quodam colore inlita, nihil fidei et veritatis habentia. Vnde et sunt quaedam picturae quae corpora veritatis studio coloris excedunt et fidem, dum augere contendunt, ad mendacium provehunt; sicut qui Chimaeram tricipitem pingunt, vel Scyllam hominem sursum, caninis autem cupitibus cinctam deorsum. [2] Picturam autem Aegyptii excogitaverunt primum umbra hominis lineis circumducta. Itaque initio talis, secunda singulis coloribus, postea diversis; sicque paulatim sese ars ipsa distinxit, et invenit lumen atque umbras differentiasque colorum. Vnde et nunc pictores prius umbras quasdam et lineas futurae imaginis ducent, deinde coloribus conplent, tenentes ordinem inventae artis.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
