Latin
Book 19
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 19.1.142
Not analysed yet
XXII. DE DIVERSITATE ET NOMINIBVS VESTIMENTORVM. [1] Diversitas vestimentorum: tegmen, [tegumen,] indumentum, vestimentum, et reliqua. Tegmen dictum eo quod tegat membra; sicut tegumen tecta, quae tegunt corpora. [2] Vestimentum vero est quod usque ad vestigium pertenditur, quasi vestigimentum, ut est tunica talaris. Sed et hoc consuetudo sermonis auctorum confundit. Indumentum, quod intus ad corpus induitur, quasi intumentum. Amictus. [3] Discernitur autem vestitus a cultu, quoniam latius intellegitur cultus. Item cultus ab habitu; nam habitus ad naturam pertinet, cultus ad homines. [4] Plerique autem vestium aut a tempore, quo maxime in usu sunt, appellantur, aut a locis, ubi vel primum confectae vel maxime venditantur, aut a genere coloris, aut a nomine repertorum. [5] Vestis antiquissima hominum fuit perizomatum, id est subcinctorium, quo tantum genitalia conteguntur. Hoc primum primi mortales e foliis arborum sibi fecerunt, quoniam post praevaricationem erubescentes pudenda velarunt. Cuius usum quaedam barbarae gentes, dum sint nudae, usque hodie tenent. Haec et campestria nuncupantur, pro eo quod eisdem iuvenes, qui nudi exercentur in campo, pudenda operiunt. [6] Tonica vestis antiquissima appellata quia in motu incedentis sonum facit; tonus enim sonus est. Primum autem fuere pelliciae tunicae, quibus post offensam et eiectionem de Paradiso Adam et Eva induti sunt. [7] Talaris tunica dicta eo quod ad talos usque descendat et ad pedes defluat; sicut pectoralis, quia apud antiquos brevis erat ut tantum pectus operiret, licet nunc profusior est. [8] Manicleata tunica, id est manicata, eo quod habeat manicas: quam CHEIRODUTEN Graeci vocant. [9] Dalmatica vestis primuM in Dalmatia, provincia Graeciae, texta est, tunica sacerdotalis candida cum clavis ex purpura. [10] Russata, quam Graeci phoeniceam vocant, nos coccinam, repertam a Lacedaemoniis ad celandum coloris similitudine sanguinem quotiens quis in acie vulneraretur, ne contemplanti adversario animus augesceret. Hanc sub consulibus Romani usi sunt milites; unde etiam russati vocabantur. Solebat etiam pridie quam dimicandum esset ante principia proponi, quasi admonitio et indicium futurae pugnae. [11] Laculata est quae lacus quadratos quosdam cum pictura habet intextos aut additos acu. Iacinthina vestis est aerio colore resplendens. [12] Molochinia, quae malvarum stamine conficitur; quam alii molocinam, alii malvellam vocant. [13] Bombycina e bombyce vermiculo qui longissima ex se fila generat, quorum textura bombycinum dicitur; conficiturque in insula Coo. Apocalama. [14] Serica a serico dicta, vel quod eam Seres primi misurunt. Holoserica tota serica; OLON enim totum. Tramoserica stamine lineo, trama ex serico. Holo(por)phyra tota ex purpura; OLON enim totum. [15] Byssina candida confecta ex quodam genere lini grossioris. Sunt qui et genus quoddam lini byssum [esse] existimant. [16] Fibrina [tramam de fibri lana habens]. Caprina. Masticina et mena. [17] Linea, quia ex solo lino fit. Linostema vestis est ex lana linoque contexta: et dicta linostema quia in stamine linum, in trama lanam habet. [18] Recta dicitur vestis quam sursum versum stantesque texunt. Segmentata zonis quibusdam et quasi praecisamentis ornata; nam et particulas cuicumque materiae abscisas praesegminas vocant. [19] Levidensis, quod raro filo sit leviterque densata. Pavitensis contraria levidensi dicta, quod graviter pressa atque calcata sit. [20] Citrosa, quasi concrispa ad similitudinem citri. Naevius (Bell. Pun. 10):