Latin
Book 19, lines 19.1.163-19.1.170
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 19.1.163-170
Not analysed yet
XXIV. DE PALLIIS VIRORVM. [1] Pallium est quo ministrantium scapulae conteguntur ut, dum ministrant, expediti discurrant. Plautus (frag. 177):
Si quid facturus es, adpende in humeris pallium,
et pergat quantum valet tuorum pedum pernicitas.
Dictum autem pallium a pellibus, quia prius super indumenta pellicia veteres utebantur, quasi pellea; sive a palla per derivationem. [2] Chlamys est qui ex una parte induitur, neque consuitur, sed fibula infrenatur. Hinc et Graece nomen accepit. [3] Toga dicta quod velamento sui corpus tegat atque operiat. Est autem pallium purum forma rotunda et fusiore, et quasi inundante sinu, et sub dextro veniens supra humerum sinistrum ponitur, cuius similitudinem in operimentis simulacrorum vel picturarum aspicimus; easque statuas togatas vocamus. [4] Toga autem Romani in pace utebantur, belli autem tempore paludamentis. [5] Mensura togae iusta si sex ulnas habeat. Toga palmata dicebatur quam merebantur hi qui reportabant de hostibus palmas: ipsa vocabatur et toga picta, eo quod victorias cum palmis intextas haberet. [6] Toga candida eademque cretata in qua candidati, id est magistratum petentes, ambiebant, addita creta quo candidior insigniorque esset. Cicero in oratione quam habuit contra conpetitores 'In Toga Candida' scripsit. [7] Cinctus Gabinus est cum ita inponitur toga ut togae lacinia, quae post secus reicitur, adtrahitur ad pectus, ita ut ex utroque latere ex humeris picturae pendeant, ut sacerdotes gentilium faciebant aut cingebantur praetores. [8] Trabea erat togae species ex purpura et cocco qua operti Romanorum reges initio procedebant. Hanc primum Romulus adinvenisse perhibetur ad discretionem regii habitus. Trabea autem dicta quod in maiori gloria hominem transbearet, hoc est ultra et in posterum ampliori dignitate honoris beatum faceret. [9] Paludamentum erat insigne pallium inperatorum cocco purpuraque et auro distinctum. De quo Sallustius (Hist. 1,87): 'Togam,' inquit, 'paludamento mutavit.' Erat autem pallium bellicum, dictum, aliquibus videtur, quod eo indutus palam faceret imperator bellum futurum. [10] Circumtextum est quod Graece KUKLAS dicitur. De quo Vergilius (Aen. 1,649):
Et circumtextum croceo velamen acantho.