# Etymologiarum sive Originum Libri XX 19.1.172-178

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 19, lines 19.1.172-19.1.178. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/19.1.172

Circumtextum autem dictum quia est rotundum pallium. [11] Diplois Graecum nomen, ab eo quod sit duplex amictus. Horatius (Epist. 1,17,25):
Contra quem duplici panno patientia velat.
[12] Est autem vestis militaris, cuius usus Gallicis primum expeditionibus coepit e praeda hostili. De qua est vox illa senatui: 'Togis depositis Quirites ad saga fuerunt.' [13] Sagum autem Gallicum nomen est: dictum autem sagum quadrum eo quod apud eos primum quadratus vel quadruplex esset. [14] Paenula est pallium cum fimbriis longis. Lacerna pallium fimbriatum quod olim soli milites utebantur; unde et in distinguenda castrensi urbanaque turba hos togatos, illos lacernatos vocabant. Inde autem lacernae quasi amputatis capitibus fimbriarum, neque ita laxis ut sunt paenularum. [15] Mantum Hispani vocant quod manus tegat tantum; est enim breve amictum. [16] Praetexta puerile est pallium quo usquead sedecim annos pueri nobiles sub disciplinae cultu utebantur; unde et praetextati pueri appellati sunt. Dicta autem praetexta quia praetexebatur ei latior purpura. [17] Casula est vestis cucullata, dicta per diminutionem a casa, quod totum hominem tegat quasi minor casa. Inde et cuculla, quasi minor cella. Sic et Graece planetas, dicta quia oris errantibus evagantur. Vnde et stellae planetae, id est vagae, eo quod vago sui errore motuque discurrunt. [18] Birrus a Graeco vocabulum trahit, illi enim birrum bibrum dicunt. [19] Melotes, quae etiam pera vocatur, pellis est caprina [a] collo pendens praecincta usque ad lumbos: est autem habitus proprie necessarius ad operis exercitium. Fiebat autem prius, ut quidam existimant, de pelliculis melonum; unde et melotes vocatae sunt. [20] Fimbriae vocatae ora vestimentorum, hoc est fines, ex Graeco vocabulum trahunt; Graeci enim terminum ORON vocant.
XXV. DE PALLIIS FEMINARVM. [1] Regillum est praelatum reginarum amiculum; unde et appellatum. Peplum matronale pallium ex purpura signatum, cuius fimbriae aurei staminis summitate resplendent. [2] Palla est quadrum pallium muliebris vestis, deductum usque ad vestigia, quod ad fixis in ordinem gemmis. Et palla dicta APOTOU PALLEIN, id est a mobilitate, quae est circa finem huiusmodi indumenti; sive quod rugis vibrantibus sinuata crispetur. [3] Stola matronale operimentum, quod cooperto capite et scapula a dextro latere in laevum humerum mittitur: stola autem Graece vocatur quod superemittatur. [4] Idem et ricinium Latino nomine appellatum eo quod dimidia eius pars retro reicitur; quod vulgo mavortem dicunt. Vocatum autem mavortem quasi Martem; signum enim maritalis dignitatis et potestatis in eo est. Caput enim mulieris vir est; inde et super caput mulieris est. [5] Amiculum est meretricum pallium lineum. Hunc apud veteres matronae in adulterio deprehensae induebantur, ut in tali amiculo potius quam in stola polluerent pudicitiam. Erat enim apud veteres hoc signum meretriciae vestis, nunc in Hispania honestatis. [6] Theristrum palliolum est quo usque hodie Arabiae et Mesopotamiae mulieres velantur, quibus in aestu tutissimo teguntur umbraculo. De quo in Isaia (3,23). [7] Anaboladium amictorium lineum feminarum quo humeri operiuntur, quod Graeci vel Latini sindonem vocant.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
