# Etymologiarum sive Originum Libri XX 19.1.72-96

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 19, lines 19.1.72-19.1.96. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/19.1.72

[6] Opisphora funes quae cornibus antemnae dextra sinistraque tenduntur retroverso. Prosnesium funis quo navis in litore ligatur ad palum. Mitra funis qua navis media vincitur. [7] Anquina quo ad malum antemna constringitur. De qua Cinna (5):
Atque anquina regat stabilem fortissima cursum.
[8] Remulcum funis quo deligata navis trahitur vice remi. De quo Valgius (4):
Hic mea me longo succedens prora remulco
laetantem gratis sistit in hospitiis.
[9] Struppi vincula loro vel lino facta quibus remi ad scalmos alligantur. De quibus Livius (10):
Tumque remos iussit religare struppis.
[10] Catapirates linea cum massa plumbea, qua maris altitudo temtatur. Lucilius (1191):
Hunc catapiratem puer eodem devoret unctum
plumbi paucillum rudus lineique mataxam.
V. DE RETIBVS. [1] Retes vocatae sive a retinendis piscibus, sive a restibus quibus tenduntur. Minus autem rete synplagium dicitur a plagis; nam proprie plagas dici funes illos quibus retia tenduntur circa imam et summam partem. [2] Funda genus est piscatoriae retis, dicta ab eo quod in fundum mittatur. Idem etiam a iactando iaculum dicitur. Plautus (frag. 175):
Probus quidem antea iaculator eras.
[3] Tragum genus retis ab eo, quod trahitur, nuncupatum. Ipsa est et verriculum; verrere enim trahere est. [4] Nassa. Cassis genus venatoriae retis, quod capiat. Hinc est quod incassum dicimus, id est sine causa; quasi sine cassibus, sine quibus venatio inanis est. Conopium retia qua culices excluduntur in modum tentorii; quo magis Alexandrini utuntur, quia ibi ex Nilo culices copiosi nascuntur. Vnde et conopeum dicitur; nam Canopea Aegyptus est.
VI. DE FABRORVM FORNACE. [1] Faber a faciendo ferro inpositum nomen habet. Hinc derivatum nomen est ad alias artium materias fabros vel fabricas dicere; sed cum adiectione, ut faber lignarius et reliqua, propter operis scilicet firmitatem. [2] In fabrorum autem fornace gentiles Vulcanum auctorem dicunt, figuraliter per Vulcanum ignem significantes, sine quo nullum metalli genus fundi extendique potest. Nihil est enim pene quod igne non efficiatur. Alibi enim vitrum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficit. Igne lapides in aere solvuntur, igne ferrum gignitur ac domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide caementa et parietes ligantur. [3] Lapides nigros ignis coquendo candificat, ligna candida urendo obfuscat, carbones ex pruna fulgida nigros facit, de lignis duris fragiles, de putribilibus inputribiles reddit, stricta solvit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit. Habet et medicaminis usum. Nam saepe uri prode est. Pestilentiae quoque, quae obscuratione solis contrahitur, auxiliari certum est. In opere quoque aliud gignit primis ignibus, aliud secundis, aliud tertiis. [4] Habet quoque et aliam in se diversitatem ignis. Nam alius est qui usui humano, alius qui iudicio apparet divino, sive qui de caelo fulmen adstringit, sive qui de terra per vertices montium eructuat. [5] Ignis autem dictus quod nihil gigni potest ex eo; est enim inviolabile elementum, adsumens cuncta qua rapit. Fabrica duabus rebus constat; ventis et flamma. [6] Flamma vero proprie fornacis est dicta, quod flatu follium excitetur. Fornax vero ab igne vocata; FOS enim ignis est. Kaminus fornax Graecum est, dirivatum a KAUMA. [7] Favilla est deserta igni scintilla. Pruna est quamdiu ardet; quum autem extincta fuerit, carbo nominatur. Pruna autem a perurendo dicta est; carbo vero, quod flamma caret. Qui dum interisse creditur, maioris fit virtutis; nam iterum accensus fortiori luce calescit. Cuius tanta est etiam et sine igne firmitas ut nullo humore conrumpatur, nulla vetustate vincatur. Extinctus enim tantum incorruptibiliter durat, ut hi qui limites figunt eos infossos terra substernant, et lapides desuper figant ad convincendum litigatorem post quantalibet saecula fixumque lapidem limitem esse agnoscant.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
