# Etymologiarum sive Originum Libri XX 20.1.21-22

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 20, lines 20.1.21-20.1.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/20.1.21

XV. DE INSTRVMENTIS HORTORVM. [1] Rota dicta quod quasi ruat: est enim machina de qua e flumine aqua extrahitur. Lucretius (5,517): In fluvio versare rotas atque austra videmus. [2] Austra autem, id est rota, ab auriendo aquam dicta. Girgillus, quod in giro vertatur: est enim lignum in transversa pertica mobile ex quo funis cum situla vel utre in puteum dimittitur auriendae aquae causa. [3] Telonem hortulani vocant lignum longum quo auriunt aquas. Et dictum telonem a longitudine; TELON enim dicitur iuxta Graecos quidquid longum est; unde et mustelam vocant quasi mus longus. Hoc instrumentum Hispani ciconiam dicunt, propter quod imitetur eiusdem nominis avem, levantes aqua ac deponentes rostrum, dum clangit. Ama. [4] Lupus, qui et canicula, ferreus arpax, quia, si quid in puteum decidit, rapit et extrahit; unde et nomen accepit. Arpax autem dictus quia arripit; arpe enim [est] Graece rapere. Sarculus.
XVI. DE INSTRVMENTIS EQVORVM. [1] Phalerae ornamenta equorum sunt; et est sermo Graecus. Frena dicta quod equos fremere cogant, vel quod haec equi frendant [id est inprimant] dentibus et obmordeant. Vnde et nefrendes dicti adhuc lactantes porculi, quod nondum aliquid frendant, id est comminuant dentibus. Hinc et faba fresa, quae molita est. [2] Lupati sunt freni asperrimi: dicti autem lupati a lupinis dentibus, qui inaequales sunt, unde etiam eorum morsus vehementer obest. Camus. [3] Habenas ab habendo dictas, quod his equos habeamus, hoc est teneamus; unde [et] equi habiles dicti. Haec et retinacula a retinendo. Lora. [4] Capistri a capite iumentorum dicti. Sella a sedendo, quasi sedda. Antela quasi antesella, sicut et postela quasi postsella Cingulum hominum generis neutri est; nam animalium genere feminino dicimus has cingulas. [5] Sagma, quae corrupte vulgo salma dicitur, ab stratu sagorum vocatur: unde et caballus sagmarius, mula sagmaria. Capulum funis a capiendo, quod eo indomita iumenta conprehendantur. [6] Calcaria dicta quia in calce hominis ligantur, id est in pedis posteriori parte, ad stimulandos equos, quibus aut pugnandum est aut currendum, propter pigritiam animalium aut timorem. Nam ex timore stimuli nuncupati, licet sint et libidinis stimuli. [7] Strigiles nuncupati a tergendo, quod his equi tergantur. Character est ferrum caloratum quo notae pecudibus inuruntur: CHARAKTER autem Graece, Latine forma dicitur. [8] Cauterium dictum quasi cauturium, quod urat et provida sit in eum severaque cautio ut, dum videtur, cuius sit, avaritia refrenetur. Quod interdum pro signo, interdum pro cura adhibetur, ut vis morbi ignis ardore siccetur.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
