# Etymologiarum sive Originum Libri XX 20.1.3-2

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/20.1.3-2

IV. DE VASIS ESCARIIS. [1] Vasa dicta a vescendo, quad in ea escae adponantur. Cuius diminutivum vascula, quasi vescula. [2] Fictilia dicta quod fiant et fingantur ex terra. Fingere enim est facere, formare et plasmare, unde et figuli dicuntur. Et vas fictile dicitur non fictum [in] illud quod mendacium est, sed quod formatur, ut sit et habeat aliquam formam. Vnde et Apostolus dicit (Rom. 9,20): 'Numquid dicit figmentun ei qui se finxit: Quare me sic fecisti?' [3] Fictilia vasa in Samo insula prius inventa traduntur, facta ex creta et indurata igni; unde et Samia vasa: postea inventum et rubricam addere et ex rubra creta fingere. Antiquiorem autem fuisse usum fictilium vasorum quam fundendi aeris aut argenti; apud veteres enim nec aurea nec argentea, sed fictilia vasa habebantur; sicut ad vina doliis excogitatis, ad aquas amphoris, hydriis ad balneas, ac reliquis quae in usibus hominum aut rota fiunt aut manu aptantur. [4] Argilla autem excocta testae vocabulum suscipit quia, dum mollis esset, efficitur tosta, nec communicat cum vocabulo pristini generis, quia quod fuit non est. [5] Arretina vasa ex Arretio municipio Italiae dicuntur, ubi fiunt; sunt enim rubra. De quibus Sedulius (prol.): Rubra quod adpositum testa ministrat olus. [6] Samia vasa quidam putant ab oppido Samo Graeciae habere nomen. Alii dicunt cretam esse Italiae, quae non longe a Roma nascitur, quae samia appellatur. [7] Caelata vasa argentea vel aurea sunt, signis eminentioribus intus extrave expressa, a caelo vocata, quod est genus ferramenti, quem vulgo cilionen vocant. [8] Chrysendeta vasa deaurata; Graecum est. Anaglypha, quod superius sint sculpta; Graeci enim ANO sursum, GLUFE sculpturam dicunt, id est sursum sculpta. [9] Discus antea scus ab specie scuti; unde et scutella. Postea discus vocatus quod det escas, id est adponat; a quo et discumbentes dicti: sive APO TOU DISKIN, id est quod iaciant. [10] Messorium vocatum a mensa per derivationem, quasi mensorium. Parapsis quadriangulum et quadrilaterum vas, id est paribus absidis. Patena, quod dispansis patentibusque sit oris. [11] Lancis. Gavata, quia cavata, G pro C littera posita. Hinc et conca; sed illa cavata, ista concava: sic et Graeci haec nuncupant. Scutella ab scuto per diminutionem; est enim eiusdem similis. [12] Apophoreta a Graecis a ferendo poma vel [aliud] aliquid nominata; est enim plana. Salinum vas aptum salibus. Idem et sulzica, quasi salzica. Acitabulum quasi acetaforum, quod acetum ferat. [13] Coclear ab usu prius coclearum dictum. Hinc est illud veterum distichon (Mart. 14,121): Sum cocleis habilis et nec minus utilis ovis.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
