# Etymologiarum sive Originum Libri XX 20.1.4-7

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 20, lines 20.1.4-20.1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/20.1.4

Numquid scis potius quur cocleare dicor? [14] Trisceles Graeco nomine, Latine tripedes: qui autem quattuor pedibus insistunt abusive dicuntur. [15] In vasculis autem tria quaeruntur quae placeant: manus artificis, pondus argenti, splendor metalli.
V. DE VASIS POTATORIIS. [1] Poculum a potando nominatum; est enim omne vas in quo bibendi est consuetudo. Phialae dictae quod ex vitro fiant; vitrum enim Graece VALOS dicitur. [2] Paterae phialae sunt dictae vel quod in ipsis potare solemus, vel quod patentes sunt dispansisque labris. [3] Cratera calix est duas habens ansas, et est Graecum nomen. Declinatur autem apud eos hic crater; nam Latine haec cratera dicitur. Vnde Persius (2,51): Si tibi crateras argenti; Vergilius (Aen. 1,724): Crateras magno statuunt et vina coronant. Fiebant autem primum a conexionibus virgularum; unde et dictae craterae APO TOU KRATEIN, id est quod se invicem teneant. [4] Cyathi quoque, scyphi, cymbia, et ipsa poculorum sunt genera. Ex quibus cymbia pocula dicta sunt ex similitudine cymbae navis. Amystis species poculi qua ductim, id est uno spiritu, bibitur. Baccea primum a Baccho, quod est vinum, nominata, postea in usibus aquariis transiit. [5] Calices et calathi et scalae poculorum genera, antea ex ligno facta, inde et vocata; Graeci enim omne lignum KALA dicebant. Ampulla quasi ampla bulla: similis est enim rotunditate bullis quae ex spumis aquarum fiunt atque ita inflantur vento.
VI. DE VASIS VINARIIS ET AQVARIIS. [1] Oenophorum vas ferens vinum; OINOS enim vinum est. De quo est illud (Lucil. 139): Vertitur oenophori fundus, sententia nobis. [2] Flascae ex Graeco vocabulo dictae. Haec pro vehendis ac recondendis fialis primum factae sunt, unde et nuncupatae; postea in usum vini transierunt, manente Graeco vocabulo unde sumpserunt initium. [3] Lagoena et Sicula Graeca nomina sunt, inflexa ex parte ut fierent Latina. Illi enin LAGENOS, nos lagoena; illi SIKELE, nos Siculam dicimus. [4] Cantharus. Hydria genus vasis aquatilis per derivationem vocata; UDOR enim Graeci aquam dicunt. Situla, quod sitientibus apta sit ad bibendum; quod vas Graeci KADON vocant. [5] Catinum vas fictile, quod melius neutro dicitur quam masculino; sicut et salinum dicitur vas aptum salibus. Orca est amphorae species, cuius minore vocabulo urceus diminutivo urceolus est. Scyphus, in quo manus lavamus. [6] Seriola est orcarum ordo directus vel vas fictile vini apud Syriam primum excogitatum; sicut Cilicises a Cilicia nuncupati, unde [et] primum advectae sunt. [7] Dolium. Cupos et cupas a capiendo, id est accipiendo, aquas vel vinum vocatas; unde et caupones. Vtres ab utero. Mulgarium vas in quo mulguntur pecora: idem et mulctrum, ab eo quod in eo mulgitur lac. [8] Labrum vocatum eo quod in eo labationem fieri solitum est infantium, cuius diminutivum labellum. Idem et albeum, quod in eo ablutionem fieri solitum est. Pelves vocatae quod pedes ibi laventur. [9] Sifon vas appellatum quod aquas sufflando fundat; utuntur enim hos [in] oriente. Nam ubi senserint domum ardere, currunt cum sifonibus plenis aquis et extingunt incendia, sed et camaras expressis ad superiora aquis emundant.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
