Latin
Book 20, lines 20.1.7-20.1.16
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 20.1.7-16
Not analysed yet
XII. DE VEHICVLIS. [1] Carrum a cardine rotarum dictum; unde et currus dicti, quod rotas habere videntur. Rota autem dicta quod ruat; et rotundum a rota vocatum. [2] Reda genus vehiculi quattuor rotarum. Has antiqui retas dicebant, propter quod haberent rotas. [3] Carpentum pompaticum vehiculi genus [est], quasi carrum pompaticum. Plaustrum vehiculum duarum rotarum quo onera deferuntur: et dictum plaustrum, quia volvitur, quasi diceret pilastrum. Caracutium vehiculum altissimarum rotarum, quasi carrum acutum. Capsus carruca undique contecta, quasi capsa. [4] Pilentum vel petorritum contecta quattuor rotarum vehicula, quibus matronae olim utebantur. Vergilius (Aen. 8,666): Pilentis matres [in] mollibus. Horatius (Sat. 1,6,104): Plures calones atque caballi
pascendi, ducenda petorrita. Erant autem antea pilenta veneti coloris, non, ut nunc sunt, russati; quibus nisi castae matronae uti non poterant, sicut nec vittis. [5] Basterna vehiculum [itineris, quasi viae sternax, mollibus stramentis conposita, a duobus animalibus deportata].
XIII. DE RELIQVIS QVAE IN VSV HABENTVR. [1] Baculus a Bacco repertore vitis fertur inventus, quo homines moti vino inniterentur. Sicut autem a Bacco baculus, ita a baculo bacillum per diminutionem. [2] Fustes, quod praefixi in terram stent, quos palos rustici vocant; quibus iuvenes pro criminibus feriuntur. Vectes dicti quod manibus vectentur, unde ostia saxaque velluntur. [3] Forfices: secundum etymologiam, si a filio dicuntur, F ponitur, ut forfices quae sunt sartorum; si a pilo, P, ut forpices quae sunt tonsorum; si ab accipiendo, C, ut forcipes, eo quod formum capiant, quae sunt fabrorum. [4] Formum enim dixerunt antiqui calidum; unde et formosus. Novacula [eo quod innovet faciem]. Pectines dici eo quod pexos capillos faciant atque conpositos. Calamistrum acus est quae calefacta et adhibita calefacit et intorquet capillos. [5] Vnde et calamistrati appellantur qui comam torquent. Clavis dicta quod claudat et aperiat. Catenatum, quod capiendo teneat. Horologia, quod ibi horas legamus, id est colligamus; est enim in solariis positum, ubi a clavo per lineas currit umbra, ut quamcumque diei horam ostendat.