Latin
Book 20, lines 20.1.8-20.1.10
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 20.1.8-10
Not analysed yet
VII. DE VASIS OLEARIIS. [1] Hemicadium, vas olearium. Scortia, vas olearium eo quod sit ex corio dictum. [2] Alabastrum vas unguentarium e lapide sui generis cognominatum, quem alabastriten vocant, qui incorrupta unguenta conservat. [3] Pyxides vascula unguentaria ex buxo facta; nam quod nos buxum, Graeci PUKSON vocant. [4] Lenticula vasculum olearium, ex aere aut argento factum, a liniendo dictum: his enim reges et sacerdotes liniebantur.
VIII. DE VASIS COQVINARIIS. [1] Omnia vasa coquendi causa parata cocula dicuntur. Plautus (frag. 181): Aeneis coculis mihi excocta est omnis misericordia. [2] Olla dicta pro eo quod ebulliat in ea aqua igni subiecto, ut altius vapor emittitur. Vnde et bulla dicitur, quae in aqua venti intus spiritu sustentatur. Patella quasi patula; olla est enim oris patentioribus. [3] Caccabus et cucuma a sono fervoris cognominantur. Haec in Graecis et Latinis communia nomina habent; sed utrum Latini a Graecis an Graeci a Latinis haec vocabula mutuassent incertum est. [4] Lebetae aeneae sunt Graeco sermone vocatae; sunt enim ollae minores in usum coquendi paratae. [5] Sartago ab strepitu sonus vocata quando ardet in ea oleum. Tripedes appellatae quod tribus pedibus constent: has Graeci tripodas vacant. [6] Mola a sui rotunditate vocata, ut mala pomorum: sic et Graeci. Cribrum, quod ibi currat frumentum, quasi currifrum. Rutabulum dictum a proruendo stercora, sive ignem panis coquendi gratia.
IX. DE VASIS REPOSITORIIS. [1] Gazophylacium arca est ubi colliguntur in templo ea quae ad indigentiam pauperum mittuntur. Compositum est autem nomen de lingua Persa et Graeca; gaza enim lingua Persarum thesaurum, FULAKION Graece custodia interpretatur. [2] Arca dicta quod arceat visum atque prohibeat. Hinc et arcivum, hinc et arcanum, id est secretum, unde ceteri arcentur. [3] Cibutum Graecum nomen est, quod nos arcam dicimus. Loculus ad aliquid ponendum in terra factus locus, seu ad vestes vel pecuniam custodiendam; unde et per diminutionem dicitur. [4] Mozicia, quasi modicia, unde et modicum; Z pro D, sicut solent Itali dicere ozie pro hodie. Scrinia. [5] Saccus a sago dictus, quod eo consuto efficiatur quasi sagus. Marsuppium sacculus nummorum, quem Graeci MARSIPION appellant. Quaedam enim Graeca nomina in Latinum paulo inflectuntur propter Romanum eloquium. [6] Sitarciae nautarum sunt, ab eo quod sutae sunt. Involucrum dictum quod aliquid in se teneat involutum. [7] Fiscus sacculus est publicus, unde et fiscellae et fiscinae dicuntur: hunc habent exactores, et in eo mittunt debitum publicum quod redditur regibus. Fiscus autem primae positionis est, derivativum fiscina, diminutivum fiscella. [8] Canistrum fissis cannis contexitur, unde et nuncupatum: alii Graecum adserunt. Cistella a costis ex canna vel ligno, quibus contexitur, nominata. [9] Cophinus est vas ex virgulis, aptum mundare stercora et terram portare. De quo dicit Psalmista pro Israel (81,7) 'Manus eius in cophino servierunt.' Dictus autem covinus quasi covus, quasi cavus. Corves dicti, quia curvatis virgis contexuntur. [10] Sporta vel quod ab sparto fieri solet, vel quod exportet aliquid. [Sporta ab sparto dicta, non ab exportando sicut quidam volunt: prius enim de sparto fiebant.]