# Etymologiarum sive Originum Libri XX 4.1.13-2

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 4, lines 4.1.13-4.1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/4.1.13

X. DE LIBRIS MEDICINALIBVS. [1] Aforismus est sermo brevis, integrum sensum propositae rei scribens. [2] Prognostica praevisio aegritudinum, vocata a praenoscendo. Oportet enim medicum et praeterita agnoscere, et praesentia scire, et futura praevidere. [3] Dinamidia, potestas herbarum, id est vis et possibilitas. Nam in herbarum cura vis ipsa DUNAMIS dicitur; [4] unde et dinamidia nuncupatur, ubi eorum medicinae scribuntur. Butanicum herbarum dicitur quod ibi herbae notentur.
XI. DE INSTRVMENTIS MEDICORVM. [1] Enchiridion dictum quod manu adstringatur, dum plurima contineat ferramenta; CHEIR enim Graece manus vocatur. [2] Phlebotomum ab incisione vocatum; nam incisio Graece TOME dicitur. [3] Similaria. Angistrum. Spatomele. Guva, quae a Latinis a similitudine cucurbita, a suspirio ventosa vocatur. Denique animata spiritu per igniculum, dehinc praeciso corpori superposita omne, quod intra cutem vel altius aestuat, sive humorem, sive sanguinem, evocat in superficiem. [4] Clistere. Pila a pisendis seminibus, id est terendis. Hinc et pigmenta, eo quod in pila et pilo aguntur, quasi piligmenta. Est enim pila vas concavum et medicorum aptum usui, in quo proprie ptisanae fieri et pigmenta concidi solent. [5] Varro autem refert Pilumn[i]um quendam in Italia fuisse, qui pinsendis praefuit arvis, unde [et] pilumni et pistores. Ab hoc igitur pilum et pilam inventam, quibus far pinsitur, et ex eius nomine ita appellata. Pilum autem est unde contunditur quidquid in pila mittitur. [6] Mortarium, quod ibi iam semina in pulverem redacta et mortua condiantur. [7] Coticula est in qua circunducta collyria resolvuntur. Erit enim lenis. Nam aspera frangi potius quam resolvi collyrium facit.
XII. DE ODORIBVS ET VNGVENTIS. [1] Odor vocatus ab aere. [2] Thymiama lingua Graeca vocatur, quod sit odorabile. Nam thymum dicitur flos qui odorem refert. De quo Vergilius (Georg. 4,169):
Redolentque thymo.
[3] Incensum dictum quia igne consumitur, dum offertur. Tetraidos formulae incensi in longitudinem porrectae, [4] quae fiunt ex quattuor pigmentis. Quattuor enim Graece TETTARA, formula EIDOS dicitur. [5] Stacten est incensum quod ex pressura manat, dictum a Graecis PARA TO STAZEIN STAKTE, id est obtritum. [6] Mirobalanum, quia fit ex glande odorata. De quo Horatius (C. 3,29,4):
Et
Pressa tuis balanus capillis.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
