# Etymologiarum sive Originum Libri XX 5.1.26

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/5.1.26

XXV. DE REBVS. [1] Hereditas est res quae morte alicuius ad quempiam pervenit, vel legata testamento, vel possessione retenta. Dicta autem hereditas a rebus aditis, sive ab aere, quia qui possidet agrum et censum solvit; �inde et res.� [2] Res sunt quae in nostro iure consistunt. Iura autem sunt quae a nobis iuste possidentur nec aliena sunt. [3] Dicta autem res a recte habendo, ius a iuste possidendo. Hoc enim iure possidetur quod iuste, hoc iuste quod bene. Quod autem male possidetur, alienum est. Male autem possidet qui vel sua male utitur vel aliena praesumit. Possidet autem iuste qui non inretitur cupiditate. Qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. [4] Bona sunt honestorum seu nobilium, quae proinde bona dicuntur, ut non habeant turpem usum, sed ea homines ad res bonas utantur. [5] Peculium proprie minorum est personarum sive servorum. Nam peculium est quod pater vel dominus filium suum vel servum pro suo tractare patitur. Peculium autem a pecudibus dictum, in quibus veterum constabat universa substantia. [6] Bonorum possessio est ius possessionis, certo ordine certoque titulo adquisita. [7] Intestata hereditas est quae testamento scripta non est, aut, si scripta sit, iure tamen nequaquam est adita. [8] Caduca inde dicitur, quia eius heredes ceciderunt. [9] Familia herciscunda est divisio hereditatis inter heredes. Herciscunda enim apud veteres divisio nuncupabatur. [10] Communi dividendo est inter eos quibus communis res est, quae actio iubet postulantibus his arbitrum dari, cuius arbitratu res dividatur. [11] Finium regundorum actio dicta eo quod per eam regantur fines utrique, ne dissipentur, dummodo non angustiore quinque pedum loco ea controversia sit. [12] Locatio est res ad usum data cum definitione mercedis. [13] Conductio est res in usum accepta cum constituta mercede. [14] Res credita est quae in obligationem ita deducta est, ut ex tempore, quo contrahebatur, certum sit eam deberi. [15] Vsura est incrementum fenoris, ab usu aeris crediti nuncupata. [16] Commod(at)um est id quod nostri iuris est et ad alterum temporaliter translatum est cum modo temporis, quamdiu apud eum sit, unde et commod(at)um dictum est. [17] Precarium est dum prece creditor rogatus permittit debitorem in possessione fundi sibi obligati demorari, et ex eo fructus capere. Et dictum precarium quia prece aditur, quasi precadium, R pro D littera commutata. [18] Mutuum appellatum est quia id, quod a me tibi datur, ex meo tuum fit. [19] Depositum est pignus commendatum ad tempus, quasi diu positum. Deponere autem quis videtur, cum aliquid metu furti, incendii, naufragii, apud alium custodiae causa deponit. [20] Interest autem in loquendi usu inter pignus et arram. Nam pignus est quod datur propter rem creditam, quae dum redditur, statim pignus aufertur. Arra vero est, quae primum pro re bonae fidei contractu empta, ex parte datur, et postea conpletur. [21] Est enim arra conplenda, non auferenda; unde qui habet arram non reddit sicut pignus, sed desiderat plenitudinem; et dicta arra a re, pro qua traditur.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
