# Etymologiarum sive Originum Libri XX 5.1.27

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, Book 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/5.1.27

Item inter pignus, fiduciam et hypothecam hoc interest. [22] Pignus enim est quod propter rem creditam obligatur, cuius rei possessionem solam ad tempus consequitur creditor. Ceterum dominium penes debitorem est. [23] Fiducia est, cum res aliqua sumendae mutuae pecuniae gratia vel mancipatur vel in iure ceditur. [24] Hypotheca est, cum res commodatur sine depositione pignoris, pacto vel cautione sola interveniente. [25] Momentum dictum a temporis brevitate, ut [quam cito] quam statim salvo negotio reformetur, nec in ullam moram produci debeat quod repetitur; sicut nec ullum spatium est momenti, cuius tam brevis est temporis punctus ut in aliquam moram nullo modo producatur. [26] Instrumentum est unde aliquid construimus, ut cultrus, calamus, ascia. [27] Instructum, quod per instrumentum efficitur, ut baculus, codex, tabula. [28] Vsus, quem in re instructa utimur, ut in baculo innitere, in codice legere, in tabula iudere; sed et ipse fructus agrorum, quia eo utimur, usus vocatur. Haec sunt illa tria. [29] Vsusfructus autem vocatus quia solo usu habetur eius fructus, manente apud alium iure. [30] Vsucapio est adeptio dominii per continuationem iustae possessionis, vel biennii aut alicuius temporis. [31] Mancipatio dicta est quia manu res capitur. Vnde oportet eum, qui mancipio accipit, conprehendere id ipsum, quod ei mancipio datur. [32] Cessio est propriae rei concessio, sicut est illud: 'Cedo iure propinquitatis.' Cedere enim dicimus quasi concedere, id est, quae propria sunt; nam aliena restituimus, non cedimus. Nam cedere proprie dicitur, qui contra veritatem alteri consentit, ut Cicero (Ligar. 7,22): 'Cessit' inquit 'amplissimi viri auctoritati, vel potius paruit.' [33] Interdictum est quod a iudice non in perpetuum, sed pro reformando momento ad tempus interim dicitur, salva propositione actionis eius. [34] Pretium vocatum eo quod prius eum damus, ut pro eius vice rem, quam adpetimus, possidere debeamus. [35] Commercium dictum a mercibus, quo nomine res venales appellamus. Vnde mercatus dicitur coetus multorum hominum, qui res vendere vel emere solent. [36] Integri restitutio est causae vel rei reparatio. Causa redintegratur, quae vi potestatis expleta non est. [37] Res redintegratur, quae vi potestatis ablata atque extorta est.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
