Latin
5.1.30 to 5.1.31
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 5.1.30-31
Not analysed yet
Fama, malum qua non aliud velocius ullum. [27] Fama autem nomen certilocum non habet, quia plurimum mendax est, adiciens multa vel demutans de veritate: quae tamdiu vivit, quamdiu non probat. At ubi probaveris, esse cessat, et exinde res nominatur, non fama. [28] Exilium dictum quasi extra solum. Nam exul dicitur qui extra solum est. Vnde postliminium redeuntibus, hoc est de exilio reducendis, qui sunt eiecti in iniuria, id est extra limen patriae. Dividitur autem exilium in relegatis et deportatis. [29] Relegatus est, quem bona sua sequuntur: deportatus, quem non sequuntur. [30] Proscriptio exilii procul damnatio, quasi porro scriptio. Item proscriptus, quia palam scriptus. [31] Metallum est ubi exules depo(r)tantur ad eruendam venam marmoraque secanda in crustis. [32] Servitus a servando vocata. Apud antiquos enim qui in bello a morte servabantur, servi vocabantur. Haec est sola malorum omnium postrema, quae liberis omni supplicio gravior est; nam ubi libertas periit, una ibi perierunt et omnia. [33] Mortium vero diversi casus, ex quibus crux vel patibulum, in quo homines adpensi cruciantur vel patiuntur; unde et nomina habent. [34] Patibulum enim vulgo furca dicitur, quasi ferens caput. Suspensum enim et stranguilatum ex eo exanimat; sed patibuli minor poena quam crucis. Nam patibulum adpensos statim exanimat, crux autem subfixos diu cruciat; unde et in Evangelio latronibus, ut morerentur et de ligno ante sabbatum deponerentur, crura confracta sunt, quia ligno suspensi cito mori non poterant. [35] In ipso quoque genere necis differt. Crudelius est enim in aqua spiritum torquentes extingui, ignibus uri, frigore et fame necari, canibus et bestiis exponi. Nam ferro mori aetas quoque maior optavit. Gladius enim sine graviore cruciatu conpendiosa morte vitam finire novit. [36] Culleum est parricidale vasculum ab occulendo, id est claudendo dictum. Est autem uter ex corio factus, in quo parricidae cum simio et gallo et serpente inclusi in mare praecipitantur. Omnium autem istarum mortium genus animadversio nominatur. [37] Animadversio enim est, quando iudex reum punit; et dicitur animadvertere, id est animum illuc advertere, intendere utique ad puniendum reum, quia iudex est. [38] Ideo autem Romani aquam et ignem interdicebant quibusdam damnatis, quia aer et aqua cunctis patent et omnibus data sunt; ut illi non fruerentur quod omnibus per naturam concessum est.