# Etymologiarum sive Originum Libri XX 5.1.43-46

Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX, 5.1.43 to 5.1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/etymologiarvm-sive-originvm-libri-xx/5.1.43

et (Virg. Aen. 1,489): Eoasque acies. XXXII. DE HEBDOMADA. [1] Hebdomada dicta a numero septem dierum, quorum repetitione et menses et anni et saecula peraguntur; EPTA enim Graeci septem dicunt. Hanc nos septimanam vocamus, quasi septem luces. Nam mane lux est. Octavus autem dies idem primus est, ad quem reditur et a quo rursus hebdomadae series orditur. XXXIII. DE MENSIBVS. [1] Mensis nomen est Graecum de lunae nomine tractum. Luna enim MENE Graeco sermone vocatur; unde et apud Hebraeos menses legitimi non ex solis circulo, sed ex lunae cursu enumerantur, quod est de nova ad novam. [2] Aegyptii autem primi propter lunae velociorem cursum, et ne error conputationis eius velocitate accideret, ex solis cursu diem mensis adinvenerunt; quoniam tardior solis motus facilius poterat conprehendi. [3] Ianuarius mensis a Iano dictus, cuius fuit a gentilibus consecratus; vel quia limes et ianua sit anni. Vnde et bifrons idem Ianus pingitur, ut introitus anni et exitus demonstraretur. [4] Februarius nuncupatur a Februo, id est PIutone, cui eo mense sacrificabatur. Nam Ianuarium diis superis, Februarium diis Manibus Romani consecraverunt. Ergo Februarius a Februo, id est Plutone, non a febre, id est aegritudine nominatus. [5] Martius appellatus propter Martem Romanae gentis auctorem, vel quod eo tempore cuncta animantia agantur ad marem et ad concumbendi voluptatem. [6] Idem appellatur et mensis novorum, quia anni initium mensis est Martius. Idem et novum ver ab indiciis scilicet germinum, quia in eo viridantibus fructibus novis transactorum probatur occasus. [7] Aprilis pro Venere dicitur, quasi Aphrodis; Graece enim AFRODITE Venus dicitur; vel quia hoc mense omnia aperiuntur in florem, quasi Aperilis. [8] Maius dictus a Maia matre Mercurii; vel a maioribus natu, qui erant principes reipublicae. Nam hunc mensem maioribus, sequentem vero minoribus Romani consecraverunt. [9] Vnde et Iunius dicitur. Antea enim populus in centurias seniorum et iuniorum divisus erat. [10] Iulius vero et Augustus de honoribus hominum, Iulii et Augusti Caesarum, nuncupati sunt. Nam prius Quintilis et Sextilis vocabantur: Quintilis, quia quintus erat a Martio, quem principem anni testantur esse Romani; Sextilis similiter, quod sextus. [11] September nomen habet a numero et imbre, quia septimus est a Martio et imbres habet. Sic et October, November atque December ex numero et imbribus acceperunt vocabula; quem numerum decurrentem December finit, pro eo quod denarius numerus praecedentes numeros claudit. [12] Kalendas autem, Nonas et Idus propter festos dies Romani instituerunt; vel propter officia magistratuum. In his enim diebus conveniebatur in urbibus. [13] Quidam autem Kalendas a colendo appellari existimant. Apud veteres enim omnium mensuum principia colebantur, sicut et apud Hebraeos. Idus autem plerique Latinorum ab edendo dictum putant, quod hi dies apud veteres epularum essent. [14] Nonae a nundinis vocatae. Nundinae enim sunt publicae conventiones sive mercimonia.

---

Isidore of Seville, ETYMOLOGIARVM SIVE ORIGINVM LIBRI XX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
