Latin
7.1.14 to 7.1.15
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 7.1.14-15
Not analysed yet
XIII. DE MONACHIS. [1] Monachus Graeca etymologia vocatus, eo quod sit singularis. MONAS enim Graece singularitas dicitur. Ergo si solitarius interpretatur vocabulum monachi, quid facit in turba qui solus est? Plura sunt autem genera monachorum. [2] Coenobitae, quos nos In commune viventes possumus appellare. Coenobium enim plurimorum est. [3] Anachoritae sunt qui post coenobialem vitam deserta petunt et soli habitant per deserta; et ab eo, quod procul ab hominibus recesserunt, tali nomine nuncupantur; sed anachoritae Heliam et Iohannem, coenobitae Apostolos imitantur. [4] Eremitae hi sunt, qui et anachoritae, ab hominum conspectu remoti, eremum et desertas solitudines appetentes. Nam eremum dicitur quasi remotum. [5] Abba autem Syrum nomen, significat in Latino pater, quod Paulus Romanis scribens exposuit dicens (8,15): 'In quo clamamus: Abba pater': in uno nomine duabus usus linguis. Dicit enim abba Syro nomine patrem, et rursus Latine nominat itidem patrem. XIV. DE CETERIS FIDELIBVS. [1] Christianus, quantum interpretatio ostendit, de unctione deducitur, sive de nomine auctoris et creatoris. A Christo enim Christiani sunt cognominati, sicut a Iuda Iudaei. De magistri quippe nomine cognomen sectatoribus datum est. [2] Christiani autem olim a Iudaeis quasi opprobrio Nazaraei vocabantur, pro eo quod Dominus noster atque Salvator a vico quodam Galileae Nazaraeus sit appellatus. [3] Non se autem glorietur Christianum, qui nomen habet et facta non habet. Vbi autem nomen secutum fuerit opus, certissime ille est Christianus, quia se factis ostendit Christianum, ambulans sicut et ille ambulavit a quo et nomen traxit. [4] Catholicus universalis sive generalis interpretatur. Nam Graeci universale KATHOLIKON vocant. [5] Orthodoxus est recte credens, et ut credit [recte] vivens. ORTHOS enim Graece recte dicitur, DOKSA gloria est: hoc est vir rectae gloriae. Quo nomine non potest vocari, qui aliter vivit quam credit. [6] Neophytus Graece, Latine novellus et rudis fidelis, vel nuper renatus interpretari potest. [7] Catechumenus dictus pro eo, quod adhuc doctrinam fidei audit, necdum tamen baptismum recepit. Nam KATECHOUMENOS Graece auditor interpretatur. [8] Conpetens vocatus, quia post instructionem fidei conpetit gratiam Christi; inde et a petendo conpetentes vocati. [9] Laicus popularis. LAOS enim Graece populus dicitur. [10] Proselytus, id est advena et circumcisus qui miscebatur populo Dei, Graecum est.