Latin
Book 8, lines 8.1.21-8.1.50
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 8.1.21-50
Not analysed yet
nataque de flamma corpora nulla vides.
Propterea et virgines ei servire dicuntur, eo quod sicut ex virgine, ita nihil ex igne nascatur. [69] Iunonem dicunt quasi ianonem, id est ianuam, pro purgationibus feminarum, eo quod quasi portas matrum natorum pandat, et nubentum maritis. Sed hoc philosophi. Poetae autem Iunonem Iovis adserunt sororem et coniugem: ignem enim et aerem Iovem, aquam et terram Iunonem interpretantur; quorum duorum permixtione universa gignuntur. [70] Et sororem dicunt quod mundi pars est; coniugem, quod commixta concordat. Vnde et Vergilius (Georg. 2,325):
Tum pater omnipotens fecundis imbribus aether
coniugis in gremium descendit.
[71] Minerva apud Graecos ATHENE dicitur, id est, femina. Apud Latinos autem Minervam vocatam quasi deam et munus artium variarum. Hanc enim inventricem multorum ingeniorum perhibent, et inde eam artem et rationem interpretantur, quia sine ratione nihil potest contineri. [72] Quae ratio, quia ex solo animo nascitur, animumque putant esse in capite et cerebro, ideo eam dicunt de capite Iovis esse natam, quia sensus sapientis, qui invenit omnia, in capite est. [73] In cuius pectore ideo caput Gorgonis fingitur, quod illic est omnis prudentia, quae confundit alios, et inperitos ac saxeos conprobat: quod et in antiquis Imperatorum statuis cernimus in medio pectore loricae, propter insinuandam sapientiam et virtutem. [74] Haec Minerva et Tritonia dicitur. Triton enim Africae palus est, circa quam fertur virginali apparuisse aetate, propter quod Tritonia nuncupata est. Vnde et tanto procliyius dea credita, quanto minus origo eius innotuit. [75] Pallas autem dicta vel ab insula Pallene in Thracia, in qua nutrita est; vel APO TOU PALLEIN TO DORU, id est ab hastae concussione; vel quod Pallantem gigantem occiderit. [76] Venerem exinde dicunt nuncupatam, quod sine vi femina virgo esse non desinat. Hanc Graeci AFRODITEN vocant propter spumam sanguinis generantem. [77] AFROS enim Graece spuma vocatur. Quod autem fingunt Saturnum Caelo patri genitalia abscidisse, et sanguinem fluxisse in mare, atque eo spuma maris concreta Venus nata est, illud aiunt quod per coitum salsi humoris substantia est; et inde AFRODITEN Venerem dici, quod coitus spuma est sanguinis, quae ex suco viscerum liquido salsoque constat. [78] Ideo autem Venerem Vulcani dicunt uxorem, quia Venerium officium nonnisi calore consistit, unde est (Virg. Georg. 3,97):
Frigidus in Venerem senior.