Latin
Book 9, lines 9.1.11-9.1.21
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 9.1.11-21
Not analysed yet
[90] Daci autem Gothorum soboles fuerunt, et dictos putant Dacos, quasi Dagos, quia de Gothorum stirpe creati sunt. De quibus ille (Paulinus ad Nicetam 17):
Ibis arctoos procul usque Dacos.
[91] Bessi barbari fuerunt, qui a multitudine bovum sic vocati creduntur. De quibus quidam (Paulin. ad Nic. 243):
Qui colit terrae medio vel ille
divitis multo bove pilleatus
accola ripae.
[92] Gipedes pedestri proelio magis quam equestre sunt usi, ex hac causa vocati. [93] Sarmatae patentibus campis armati inequitabant prius quam eos Lentulus Danubio prohiberet; atque inde ob studio armorum Sarmatae nuncupati existimantur. [94] Lanus fluvius fertur ultra Danubium, a quo Alani dicti sunt, sicut et populi inhabitantes iuxta Lemannum fluvium Alemanni vocantur. De quibus Lucanus (1,396):
Deseruere cavo tentoria fixa Lemanno.
[95] Langobardos vulgo fertur nominatos prolixa barba et numquam tonsa. [96] Vindilicus amnis ab extremis Galliae erumpens, iuxta quem fluvium inhabitasse, et ex eo traxisse nomen Vandali perhibentur. [97] Germanicae gentes dictae, quod sint inmania corpora inmanesque nationes saevissimis duratae frigoribus; qui mores ex ipso caeli rigore traxerunt, ferocis animi et semper indomiti, raptu venatuque viventes. Horum plurimae gentes variae armis, discolores habitu, linguis dissonae, et origine vocabulorum incertae; ut Tolosates, Amsivari, Quadi, Tuungri, Marcomanni, Bruteri, Chamavi, Blangiani, Tubantes; quorum inmanitas barbariae etiam in ipsis vocabulis horrorem quendam significat. [98] Suevi pars Germanorum fuerunt in fine Septentrionis. De quibus Lucanus (2,51):
Fundit ab extremo flavos aquilone Suevos.
Quorum fuisse centum pagos et populos multi prodiderunt. Dicti autem Suevi putantur a monte Suevo, qui ab ortu initium Germaniae facit, cuius loca incoluerunt. [99] Burgundiones quondam, a Romanis subacta interiori Germania, per castrorum limites positi a Tiberio Caesare in magnam coaluerunt gentem, atque ita nomen ex locis sumpserunt; quia crebra per limites habitacula constituta burgos vulgo vocant. Hi postea rebelles Romanis effecti plus quam octoginta milia armatorum ripae Rheni fluminis insederunt, et nomen gentis obtinuerunt. [100] Saxonum gens in Oceani litoribus et paludibus inviis sita, virtute atque agilitate habilis. Vnde et appellata, quod sit durum et validissimum genus hominum et praestans ceteris piraticis. [101] Franci a quodam proprio duce vocari putantur. Alii eos a feritate morum nuncupatos existimant. Sunt enim in illis mores inconditi, naturalis ferocitas animorun. [102] Brittones quidam Latine nominatos suspicantur, eo quod bruti sint, gens intra Oceanum interfuso mari quasi extra orbem posita. De quibus Vergilius (Ecl. 1,67):