Latin
Book 9, lines 9.1.29-9.1.33
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 9.1.29-33
Not analysed yet
Hic mihi Massylae gentis monstrata sacerdos.
[124] Gaulalum gentes sunt a meridie usque Oceanum Hesperium pervagantes. His nomen Gauloe insula dedit, quae est iuxta Aethiopiam, ubi nec serpens nascitur neque vivit. [125] Garamantes populi Africae prope Cyrenas inhabitantes, a Garamante rege Apollinis filio nominati, qui ibi ex suo nomine Garama oppidum condidit. Sunt autem proximi gentibus Aethiopum. De quibus Vergilius (Ecl. 8,44):
Extremi Garamantes.
Extremi autem, quia saevi et a consortio humanitatis remoti. Hesperii vero sunt, qui circa Hispaniam conmorantur. [126] Nam Hispania Hesperia. [127] Aethiopes dicti a filio Cham, qui vocatus est Chus, ex quo originem trahunt. Chus enim Hebraica lingua Aethiops interpretatur. [128] Hi quondam ab Indo flumine consurgentes, iuxta Aegyptum inter Nilum et Oceanum, in meridie sub ipsa solis vicinitate insiderunt, quorum tres sunt populi: Hesperi, Garamantes et Indi. Hesperi sunt occidentis, Garamantes Tripolis, Indi orientis. [129] Trochoditae gens Aethiopum, ideo nuncupati, quod tanta celeritate pollent ut feras cursu pedum adsequantur. [130] Pamphagi, et hi in Aethiopia sunt: quibus esca est quidquid mandi potest et omnia fortuitu gignentia; unde et appellati. [131] Icthyophagi, quod venando in mari valeant, et piscibus tantum alantur. Hi post Indos montanas regiones tenent, quos subactos Alexander Magnus piscibus vesci prohibuit. [132] Anthropophagi gens asperrima sub regione Siricum sita, qui quia humanis carnibus vescuntur, ideo anthropophagi nominantur.
Itaque sicut his, ita et ceteris gentibus per saecula aut a regibus, aut a locis, aut a moribus, aut ex quibuslibet aliis causis inmutata vocabula sunt, ita ut prima origo nominis eorum temporum vetustate non pateat. [133] Iam vero hi qui Antipodae dicuntur, eo quod contrarii esse vestigiis nostris putantur, ut quasi sub terris positi adversa pedibus nostris calcent vestigia, nulla ratione credendum est, quia nec soliditas patitur, nec centrum terrae; sed neque hoc ulla historiae cognitione firmatur, sed hoc poetae quasi ratiocinando coniectant. [134] Titanas autem quosdam in Graecia ferunt fuisse robustos et excellentes viribus populos, quos ferunt fabulae ab irata contra deos terra ad eius ultionem creatos. [135] Vnde et Titanes dicti sunt APO TES TISEOS, id est ab ultione, quod quasi ulciscendae matris Terrae causa in deos armati existerent, quos fabulae a Iove bello fuisse superatos atque extinctos fingunt, propter quod e caelo iactis fulminibus interierunt.