Latin
Book 9
Isidore of Seville, Etymologiarum sive Originum Libri XX 9.1.3
Not analysed yet
II. DE GENTIVM VOCABVLIS. [1] Gens est multitudo ab uno principio orta, sive ab alia natione secundum propriam collectionem distincta, ut Graeciae, Asiae. Hinc et gentilitas dicitur. Gens autem appellata propter generationes familiarum, id est a gignendo, sicut natio a nascendo. [2] Gentes autem a quibus divisa est terra, quindecim sunt de Iaphet, triginta et una de Cham, viginti et septem de Sem, quae fiunt septuaginta tres, vel potius, ut ratio declarat, septuaginta duae; totidemque linguae, quae per terras esse coeperunt, quaeque crescendo provincias et insulas inpleverunt. [3] Filii Sem quinque singulariter gentes singulas procreaverunt. Quorum primus Elam, a quo Elamitae principes Persidis: secundus Assur, a quo Assyriorum pullulavit imperium: tertius Arphaxat, a quo gens Chaldaeorum exorta est: quartus Ludi, a quo Lydii: quintus Aram, a quo Syri, quorum metropolis fuit Damascus. [4] Filii Aram, nepotes Sem, quattuor: Hus et Vl et Gether et Mes. Hus Traconitidis conditor, qui inter Palaestinam et Coelesyriam tenuit principatum, unde fuit Iob, secundum quod scriptum est (Iob 1,1): 'Vir erat in terra Hus': secundus Vl, a quo Armenii: tertius Gether, a quo Acarnanii sive Curiae: quartus Mes, a quo sunt hi qui vocantur Maeones. [5] Posteritas Arphaxat filii Sem; Heber nepos Arphaxat, a quo Hebraei; Iectam filius Heber, a quo Indorum orta est gens; Sale filius Iectam, a quo Bactriani, licet eos alii Scytharum exules suspicantur. [6] Ismael filius Abraham, a quo Ismaelitae, qui nunc corrupto nomine Saraceni, quasi a Sarra, et Agareni ab Agar. [7] Nabaioth filius Ismael, a quo Nabathei, qui ab Euphrata in mare Rubrum inhabitant. [8] Moab et Ammon filii Loth, a quo Moabitae et Ammonitae. [9] Edom filius Esau, a quo Idumaei. Haec sunt gentes quae de Sem stirpe descendunt, possidentes terram meridianam ab ortu solis usque ad Phoenices. [10] Filii Cham quattuor, ex quibus ortae sunt gentes haec: Chus, a quo Aethiopes progeniti; Mesraim, a quo Aegyptii perhibentur exorti. [11] Phut, a quo Libyi. Vnde et Mauretaniae fluvius usque in praesens Phut dicitur, omnisque circa eum regio Phuthensis. [12] Chanaam, a quo Afri et Phoenices et Chananaeorum decem gentes. [13] Item ex nepotibus Cham filii Chus, nepotes Cham sex. Filii Chus: Saba et Hevila, Sabatha, Rhegma, Seba, Cuza. [14] Saba, a quo progeniti et appellati Sabaei, de quibus Vergilius (Georg. 2,117):