Latin
1.10 to 1.13
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.10-13
Not analysed yet
10 Invenerunt autem eo praelio Gothi confessores priores Gothos, quos dudum propter fidem a terra sua expulerant, et voluerunt eos sibi ad praedae societatem conjungere. Qui, cum non acquievissent, aliquanti interfecti sunt. Alii, montuosa loca tenentes, et refugia sibi qualiacunque construentes, non solum perseveraverunt Christiani catholici, sed etiam in concordia Romanorum, a quibus dudum excepti fuerant, permanserunt. 11 Aera CDXIX, anno imperii Theodosii Hispani III, Athanaricus cum Theodosio jus amicitiamque disponens, mox Constantinopolim pergit, ibique quinto decimo die postquam fuerat a Theodosio honorabiliter susceptus interiit. Gothi autem, proprio rege defuncto, aspicientes benignitatem Theodosii imperatoris, inito foedere, Romano se imperio tradiderunt et fuerunt cum Romanis XXVIII annis. 12 Aera CDXX, anno imperii Theodosii IV, Gothi, patrocinium Romani foederis recusantes, Alaricum regem sibi constituunt, indignum judicantes Romanae esse subditos potestati, eosque sequi, quorum jam pridem leges imperiumque respuerant, et de quorum se societate praelio triumphantes averterant. 13 Aera CDXXXVII, anno imperii Honorii et Arcadii quinto, Gothi, in Alarico et Radagaiso divisi, dum semetipsos in duabus regni partibus variis caedibus lacerarent, ob excidium Romanorum concordes effecti, consilium in commune constituunt, parique intentione ad praedandas quascunque regiones Italiae ab invicem dividuntur.