# Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.16

Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum, HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/historia-de-regibus-gothorum-wandalorum-et-suevorum/1.16

16 In reliquis autem, etsi praeda hostium patuit, feriendi tamen immanitas refrenata est. Incursantibus autem in illa vastitate per Urbem Gothis, dum quidam potens virginem consecratam aetate provectam reperisset, eamque honeste admoneret ut, si quid apud se auri argentique esset, proferret: illa fideli conscientia, quod habuit protulit; cumque ille vasorum formam et pulchritudinem ex illa antiqua Romanorum opulentia miraretur, virgo ait: Haec vasa mihi de sacrario Petri apostoli deposita sunt; praesume, si audes. Ego sacram hostiam dare non audeo . Gothus ille ad nomen apostoli magno pavore perterritus, regi hoc per nuntium refert, qui confestim rex reportari omnia ad sacrarium sancti Petri per virginem illam summa cum reverentia jussit, dicens: Cum Romanis gessi bellum, non cum apostolis Dei .

---

Isidore of Seville, HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
