Latin
HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.17
Not analysed yet
17 Redit igitur virgo reverentissimis officiis honorata, redeunt et cum illa omnes qui ei se sociaverant, super capita sua vasa illa aurea et argentea cum hymnis et canticis reportantes, exertis undique jussu regis ob defensionem armatorum custodiis. Concurrunt undique ad voces canentium de latipulis agmina Christianorum. Concurrunt etiam et pagani, atque admisti inter eos, dum servos Christi se esse fingunt, etiam et ipsi calamitatis excidium evaserunt.