# Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.2

Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum, HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/historia-de-regibus-gothorum-wandalorum-et-suevorum/1.2

2 Interpretatio autem nominis eorum in linguam nostram tecti, quo significatur fortitudo; et re vera, nulla enim gens in orbe fuit quae Romanum imperium adeo fatigaverit ut hi. Isti enim sunt quos etiam Alexander vitandos pronuntiavit, Pyrrhus pertimuit, Caesar exhorruit. ( Ex Oros .) Per multa quippe retro saecula ducibus usi sunt, postea regibus, quorum oportet tempora per ordinem cursim exponere, et quo nomine actuque regnaverint, de historiis libata retexere.

---

Isidore of Seville, HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
