Latin
HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.24
Not analysed yet
24 Remoto igitur Valentiniani imperatoris jussu a potestate militari Aetio, dum Theuderedus Narbonensi urbi diutina obsidione ac fame esset infestus, rursus a Litorio, Romanae militiae duce, Hunnis auxiliantibus, effugatur. Litorius autem, dum primum res prosperas adversus Gothos gessisset, denuo daemonum signis aruspicumque responsis deceptus, bellum cum Gothis imprudenter iniit, amissoque Romano exercitu, miserabiliter superatus interiit. Fecitque intelligi quantum illa quae cum eodem periit multitudo prodesse potuerit, si fide potius quam fallacibus daemoniorum ostentis uti maluisset.