Latin
1.29 to 1.30
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.29-30
Not analysed yet
29 Virga enim furoris Dei sunt, et quoties indignatio ejus adversus fideles procedit, per eos flagellantur, ut, eorum afflictionibus emendati, a saeculi cupiditate et peccato semetipsos coerceant, et coelestis regni haereditatem possideant. Adeo autem haec gens horrida est, ut cum famem in bello fuerit passa, venam tangat equi, et sic excludat hausto sanguine famem. 30 Aera CDXC, anno primo imperii Marciani, Turismundus, filius Theuderedi, provehitur ad regnum anno uno. Qui dum in ipsis regni sui exordiis feralis ac noxius hostilia inspiraret, et multa ageret insolentius, a Theuderico et Frigdarico fratribus est occisus.