Latin
HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.4
Not analysed yet
4 Aera CCXCIV. Anno imperii Valeriani et Gallieni primo, Gothi, descensis montibus Alpibus, quibus inhabitabant, Graeciam, Macedoniam, Pontum, Asiam atque Illyricum vastaverunt. Ex quibus Illyricum et Macedoniam 15 ferme annis tenuerunt. Deinde a Claudio Imperatore superati sedes proprias repetunt. Romani autem Claudium Augustum pro eo quod tam fortissimam gentem a finibus reipublicae removisset, insigni gloria honorantes, in foro illi aureum clypeum, in capitolio auream statuam collocaverunt.