Latin
HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.6
Not analysed yet
6 Aera CDVII, anno V imperii Valentis, primus Gothorum gentis administrationem suscepit Athanaricus, regnans annos XIII, qui, persecutione crudelissima adversus fidem commota, voluit se exercere contra Gothos, qui in gente sua Christiam habebantur, ex quibus plurimos, qui Idolis immolare non acquieverunt, martyres fecit; reliquos autem multis persecutionibus affectos, dum pro multitudine horreret interficere, dedit licentiam, imo magis coegit de regno suo exire, atque in Romani soli migrare provincias.