# Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.69

Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum, HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/historia-de-regibus-gothorum-wandalorum-et-suevorum/1.69

69 Sed quis poterit tantam Gothicae gentis edicere virium magnitudinem, quandoquidem dum multis gentibus vix precum causa et munerum regnare licuerit, his tamen libertas magis de congressione quam de petita contigit pace, atque ubi sese necessitas bellandi opposuit, vires eos potius quam preces adhibuisse? Porro in armorum artibus spectabiles satis sunt, et non solum hastis, sed et jaculis equitando confligunt. Nec equestri tantum praelio, sed et pedestri incedunt. Verumtamen magis equitum praepeti cursu confidunt, unde et poeta: Getes , inquit, quo pergit equo .

---

Isidore of Seville, HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
