Latin
HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.78
Not analysed yet
78 Aera DVI, post Gisericum, Ugnericus, Giserici filius, regnat annis VII, mensibus V, habens in conjugio Valentiniani filiam, quam pater ejus ex Roma cum matre captivam adduxerat, qui et ipse, Ariano suscitatus furore, Catholicos per totam Africam atrocior patre persequitur, ecclesias tollit, sacerdotes et cuncti ordinis clericos in exsilium mittit. Monachos quoque atque laicos quatuor circiter millia exsiliis durioribus relegavit, martyres fecit, confessoribus linguas abscidit, qui, linguis abscissis, perfecte usque ad finem locuti sunt.