Latin
HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.84
Not analysed yet
84 In ipso autem Belisarii occursu priusquam congressio fieret, Gilimer tyrannus Ildericum regem cum quibusdam generis ejus affinibus occidit. Belisarius autem Gilimirum tyrannum capit, eumque cum divitiis ex rapinis provinciarum et Africae conquisitis Constantinopolim Justiniano imperatori adducit. Sicque regnum Vandalorum cum populo atque stirpe deletur aera DLXIV, quod permansit CXIII ann. ,a Gunderico rege usque ad Gilimiri interitum.