Latin
HISTORIA DE REGIBUS GOTHORUM, WANDALORUM ET SUEVORUM
Isidore of Seville, Historia de Regibus Gothorum, Wandalorum et Suevorum 1.92
Not analysed yet
92 Huic Heboricus filius in regnum succedit, quem adolescentem Andeca, sumpta tyrannide, regno privat, et monachum factum in monasterio damnat, pro quo non diu est dilata sententia. Nam Leovigildus, Gothorum rex, Suevis mox bellum inferens, obtento eodem regno, Andecanem dejecit, atque detonsum, post regni honorem, presbyterii officio mancipavit. Sic enim oportuit ut quod ipse regi suo fecerat, rursus idem congrua vicissitudine pateretur. Regnum autem Suevorum deletum in Gothos transfertur, quod mansisse CLXXVII annis scribitur. Isidore of Seville Christian Latin The Latin Library The Classics Page