# Sententiae Libri III 1.1.1-17

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.1-1.1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.1

I. Quod Deus summus et incommutabilis sit.
1.1. Summum bonum Deus est, quia incommutabilis est et corrumpi omnino non potest. Creatura uero bonum, sed non summum est, quia mutabilis est ut, dum sit quidem bonum, non tamen esse potest et summum.
1.2. Quid est Dei inmortalitas, nisi eius incommutabilitas? Nam et angeli et animae inmortales sunt, sed inmutabiles non sunt. Ideoque solus Deus dicitur inmortalis quia solus incommutabilis. Nam anima moritur, dum, deserente Deo, de bono in malum mutatur. Sic et angelus, dum, deserente Deo, est lapsus.
1.3. Quod materiam habet unde existat, mutabile est, quia de informi ad formam transit. Quod uero non habet materiam, inmutabile est, sicut Deus utique est. Bene ac substantialiter sunt ista in Deo, id est incorruptio, inmortalitas, incommutabilitas. Inde et merito cunctae praeponitur creaturae.
1.4. Opus, non consilium apud Deum mutari, nec uariari eum quia per uaria tempora diuersa praecepit; sed manens idem incommutabilis et aeternus, quid cuique congruum esset tempori ab ipsa aeternitate in eius mansit disputatione consilii.
1.5. Non usu nostro aliud Deum putari, aliud pulchritudinem eius, atque aliud magnitudinem ipsius, sicut aliud est homo, aliud pulchritudo, quia, desistente pulchritudine, homo manet. Ac per hoc, qui ita intellegit Deum, corporeum esse credit, dum pulchritudo et magnitudo Dei ipse Deus sit.
1.6a. Ideo Deus dicitur simplex, siue non amittendo quod habet, seu quia non aliud est ipse et aliud quod in ipso est.
1.6b. Inordinate dici seu conferri uitiis ea quae ordinate in Deo sunt, utpote simplicitas, quae aliquando dicitur pro stultitia, et non est. Apud Deum uero summa simplicitas est. Iuxta hanc regulam et cetera aestimanda sunt.
II. Quod inmensus et omnipotens sit Deus.
2.1a. Non ideo caelum et terram implet Deus ut contineant eum, sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec particulatim Deus implet omnia, sed cum sit idem unus, ubique tamen est totus.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
