# Sententiae Libri III 1.1.135-151

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.135-1.1.151. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.135

VIIII. Unde malum.
9.1. Malum a diabolo non est creatum, sed inuentum, et ideo nihil est malum, quia sine Deo factum est nihil. Deus autem malum non fecit. Non quia alicubi aut aliquando erat malum unde fieret diabolus malus, sed quia uitium est, dum esset angelus bonus, superbiendo effectus est malus, et ideo recte dicitur ab eo inuentum malum.
9.2a. Nullam esse naturam mali, quia natura omnis aut incommutabilis ut Deus est, aut commutabilis ut creatura est. Malum uero ideo natura nulla est, quia accedendo in bonam naturam efficit eam uitiosam. Quae, dum discedit, natura manet, et malum quod inerat nusquam est.
9.2b. Ex eo quod uitium nocet naturae, agnoscitur uitium natura non esse, quia nihil quod naturale est nocet.
9.3. Dum natura bona damnatur propter uoluntatem malam, ipsa mala uoluntas testis est naturae bonae, quae in tanto testatur eam esse bonam, ut illam Deus pro malo non relinquat inultam.
9.4. Creditur ab hereticis mentem a Deo, uitia a diabolo fuisse creata. Inde et ab ipsis duae naturae bona et mala putantur. Sed uitia natura non sunt, et dum uere a diabolo sint, non tamen creata sunt.
9.5. Quamobcausam permiserit Deus mali oboriri statum, nisi ut ex contrariis malis bonae naturae decor emineret? Modus iste etiam in uerbis esse conperitur. Qui modus antitheta dicitur, quod latine oppositum, uel contrapositum nominatur, et fit pulchra elocutio quando mox contraria prosperis proferuntur. Ita in rebus permixtum est malum, ut naturae bonum ad conparationem excelleret mali.
9.6. [Fecit Deus omnia ualde bona. Nihil ergo natura malum, quando et ipsa quae in creaturis uidentur esse poenalia, si bene utantur et bona et prospera sunt; si male utantur, noceant. Ita ergo pendenda est creatura ex nostro usu non bono, non ex sua natura ualde bona. ]
9.7. Si radas supercilium hominis, paruam rem demis, sed totius corporis ingeris foeditatem. Ita et in uniuersitate creaturae: si extremum uermiculum natura malum dixeris, uniuersae creaturae iniuriam facis.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
