Latin
Book 1, lines 1.1.153-1.1.167
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.153-167
Not analysed yet
9. 8. Cuncta mala per peccatum primi hominis pro poena sunt translata in uniuersum genus humanum. Proinde quaecumque uidentur mala, partim nobis saeuiunt origine, partim culpa.
9. 9a. Mala dicunt multa in creaturis peruersi, ut ignem quia urit, ut ferrum quia occidit, ut feram quia mordit. Sedcommoda ipsorum non intendens homo, accusat in illis quod sibi debet potius inputari. Cuiusque pro peccato ista effecta sunt noxia, quae illi omni ex parte fuerant ante peccatum subiecta.
9. 9b. Nostro uitio, non sua natura, nobis mala sunt ea quae nobis nocent. Nam lux, dum sit bona, infirmis oculis noxia est, et tunc oculorum uitium, non lucis est. Sic et cetera.
9. 10. Cum creaturarum stimulis et elementorum aduersitatibus homo uerberatur, peccati hoc exigere poenam, ut Deo superbiens homo ea quae infra ipso sunt patiatur aduersa. Vnde et in sapientia legitur pro Deo: Pugnauit cum eo orbis terrarum contra insensatos. Merito ergo peccatorum hoc actum est ut naturaliter prospera mutentur homini in aduersis. Vnde et Salomon: Creatura exardescit in tormentum aduersus iniustos et lenior est ad benefaciendum his qui in Deum confidunt.
9. 11. Non erit caro subiecta animae, nec uitia rationi, si animus non est subditus Conditori. Tunc autem recte subiciuntur nobis omnia quae sub nos sunt, si nos subicimur ei a quo nobis illa subiecta sunt. Nam et quae uidentur esstsubiecta ei qui Deo subiectus non est, ille potius subicitui eis, qui suam uoluntatem subiugat amori earum quae sib subiecta existimat.
X. De angelis.
10. 1. Angelorum nomen officii est, non naturae, nam secundum naturam spiritus nuncupantur. Quando enim de caelis ad adnuntiandum hominibus mittuntur, ex ipsa ad nuntiatione angeli nominantur. Natura enim spiritus sunt. Tunc autem angeli uocantur quando mittuntur.
10. 2. Natura angelorum mutabilis est quia inest illis mu tabilitas in natura, sed facit eos incorruptos caritas sempi terna. Gratia, non natura esse incommutabiles angelos Nam si natura incommutabiles essent, diabolus non utique cecidisset. Mutabilitatem itaque naturae suffragat in illis contemplatio Creatoris. Inde et priuatus est apostata angelus, dum fortitudinem suam non a Deo, sed a se uolui custodire.