# Sententiae Libri III 1.1.169-179

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.169-1.1.179. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.169

10.3. Ante omnem creaturam angeli facti sunt, dum dictum est: Fiat lux. De ipsis enim dicit scriptura: Prior omnium creata est sapientia. Lux enim dicuntur participando lucis aeternae. Sapientia uero dicuntur genitae inhaerendo sapientiae. Et dum sint mutabiles natura, non tamen sinit eos contemplatio mutari diuina.
10.4. Ante omnem creationem mundi creati sunt angeli et ante omnem creationem angelorum diabolus conditus est, sicut scriptum est: Ipse est principium uiarum Dei. Vnde et ad conparationem angelorum archangelus appellatus est. Prius enim creatus extitit ordinis praelatione, non temporis quantitate.
10.5. Primatum habuisse inter angelos diabolum, ex qua fiducia cecidit, ita ut sine reparatione laberetur. Cuius praelationis excellentiam propheta his uerbis adnuntiat: Cedri nonfuerunt altiores illo in paradiso Dei, abietes non adaequauerunt summitatem illius, omne lignum paradisi non est adsimilatum illi, quoniam speciosiorem fecit eum Deus.
10.6. Distat conditio angeli a conditione hominis: homo enim ad Dei similitudinem conditus est; archangelus uero qui lapsus est signaculum Dei similitudinis appellatus est, testante Domino per Ezechielem: Tu, signaculum similitudinis, plenus sapientia, perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti. Quanto enim subtilior est eius natura, tanto plenius extitit ad similitudinem diuinae ueritatis expressa.
10.7. Prius de caelo cecidisse diabolum quam homo conderetur. Nam mox ut factus est, in superbiam erupit, et praecipitatus de caelo est. Nam iuxta ueritatis testimonium ab initio mendax fuit, et in ueritate non stetit, quia, statim ut factus est, cecidit. Fuit quidem in ueritate conditus, sed non stando confestim a ueritate est lapsus.
10.8. Vno superbiae lapsu, dum Deo per tumorem se conferunt, et homo cecidit et diabolus. Sed homo reuersus ad poenitentiam Deo se inferiorem esse cognoscit. Diabolus uero non solum in hoc contentus quod se Deo aequalem existimans cecidit, insuper etiam superiorem Deo se dicit, secundum apostoli dicta, qui ait de Antichristo: Qui aduersatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut colitur.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
