# Sententiae Libri III 1.1.181-195

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.181-1.1.195. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.181

10.9. Diabolus ideo iam non petit ueniam, quia non conpungitur ad poenitentiam. Membra uero eius saepe per hypocrisin deprecantur quod tamen pro mala conscientia adipiscere non merentur.
10.10. Discat humana miseria quod ea causa citius prouocetur Deus praestare ueniam dum infirmo conpatitur homini, quia ipse homo traxit ex parte inferiore infirmitatem peccandi, hoc est ex carne, qua inclusa anima detinetur.
10.11. Apostatae angeli ideo ueniam non habent, quia carnalis fragilitatis nulla infirmitate grauati sunt ut peccarent. Homines autem post peccatum idcirco reuertuntur ad ueniam, propter quod ex lutea materia pondus traxerunt infirmitatis. Ideoque pro infirma carnis conditione reditum patet homini ad salutem, sicut et psalmus dicit: Ipse scit figmentum nostrum. Memento Domine quod terra sumus. Et iterum: Memorare, inquit, quae sit mea substantia.
10.12a. Postquam apostatae angeli ceciderunt, reliqui perseuerantia aeternae beatitudinis solidati sunt. Vnde et post caeli creationem, in principio repetitur: Fiat firmamentum, et uocatum est firmamentum caelum, nimirum ostendens quod post angelorum ruinam, hii qui permanserunt firmitatem meruerunt aeternae perseuerantiae et beatitudinis quam antea minus acceperant.
10.12b. Post diaboli deiectionem, angelorum sanctorum conlatam sanctitatis perseuerantiam et beatitudinem quam minus acceperant. Vnde oportet agnosci quod malorum iniquitas sanctorum seruiat humilitati, quia unde mali conruunt, inde boni proficiunt.
10.13. Bonorum angelorum numerus, qui post ruinam angelorum malorum est diminutus, ex numero electorum hominum subplebitur. Qui numerus soli Deo est cognitus.
10.14. Inter angelos distantia potestatum est, et pro graduum dignitate ministeria eisdem sunt distributa, aliisque alii praeferuntur tam culmine potestatis quam scientia uirtutis. Subministrant igitur alii aliorum praeceptis, atque oboediunt iussis. Vnde et ad prophetam Zachariam angelus angelum mittit, et quaecumque adnuntiare debeat praecepit.
10.15. Nouem esse distinctiones uel ordines angelorum sacrae scripturae testantur, id est angeli, archangeli, throni, dominationes, uirtutes, principatus, potestates, cherubim et seraphim. Horum ordinum numerum etiam Ezechiel propheta discribit sub totidem nominibus lapidum, cum de primatu apostatae angeli loqueretur: Omnis, inquit, lapis pretiosus operimentum tuum: sardius et topatius et iaspis, chrisolitus et onix et berillus, sapphirus, carbunculus et smaragdus. Quo numero lapidum ipsi ordines designati sunt angelorum, quos apostata angelus ante lapsum quasi in uestimento ornamenti sui adfixos habuit. Ad quorum separationem, dum se clariorem cunctis aspexit, confestim intumuit et cor suum ad superbiam eleuauit.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
