# Sententiae Libri III 1.1.19-29

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.19-1.1.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.19

2.1b. Non ita putandus est esse in omnibus Deus ut unaquaeque res pro magnitudine portionis suae capiat eum, id est maxima maius, et minima minus, dum sit potius ipse totus in omnibus, siue omnia in ipso.
2.2. Omnipotentia diuinae maiestatis cuncta potestatis suae inmensitate concludit, nec euadendi potentiam eius quis aditum inuenire poterit, quia ille omnia circumquaque constringit. Cuncta enim intra diuini iudicii omnipotentiam coartantur, siue quae continenda sunt ut salua sint, siue quae amputanda sunt ut pereant. Nullatenus ergo posse effugi Deum quempiam. Qui enim non habet placatum, nequaquam euadet iratum.
2.3. Inmensitas diuinae magnitudinis ista est ut intellegamus eum intra omnia sed non inclusum, extra omnia sed non exclusum; et ideo interiorem ut omnia contineat, ideo exteriorem ut incircumscriptae magnitudinis suae inmensitate omnia concludat. Per id ergo quod exterior est, ostenditur esse creator; per id uero quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus intra omnia est; uerum ne extra Deo essent, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab eo.
2.4. De consummatione alicuius facti dicitur perfectio. Deus autem qui non est factus quomodo est perfectus? Sed hunc sermonem de usu nostro sumit humana inopia, sicut et reliqua uerba, quatenus id quod ineffabile est utcumque dici possit, quoniam de Deo nihil digne humanus sermo dicit.
2.5. Dum localis non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat sanctis, dum de loco in loco praedicatur ab eis. Nam Deus, qui nec loco mouetur, nec tempore, in seruis tamen suis et tempore et loco mouetur, quotiens ab eisdem localiter praedicatur.
2.6. Dum de Deo nec secundum situm, nec secundum qualitatem, nec secundum habitum aut motum aliquid digne dicatur, inest tamen ei quodammodo latitudo caritatis, qua nos et ab errore colligit, et continet in ueritate. Inest ei et longitudo, qua nos longanimiter malos portat, donec emendatos patriae futurae restituat. Inest ei et altitudo, per quam omnem sensum suae scientiae inmensitate exsuperat. Inest ei et profundum, quo damnandos inferius iuxta aequitatem disponens praeordinat.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
