# Sententiae Libri III 1.1.197-209

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.197-1.1.209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.197

10.16. Angeli semper in Deo gaudent, non in se. Malus uero inde est diabolus, quia non quae Dei, sed quae sua sunt requisiuit. Nulla autem maior iniquitas quam non in Deo, sed in se uelle quempiam gloriari.
10.17. Angeli Verbo Dei cognoscunt omnia antequam in re fiant et quae apud homines adhuc futura sunt, angeli iam, reuelante Deo, nouerunt. Praeuaricatores angeli, etiam sanctitate amissa, non tamen amiserunt uiuacem creaturae angelicae sensum. Triplici enim modo praescientiae acumine uigent, id est subtilitate naturae, experientia temporum, reuelatione superiorum potestatum.
10.18. Quotiens Deus quocumque flagello huic mundo irascitur, ad ministerium uindictae apostatae angeli mittuntur. Qui tamen diuina potestate coercentur ne tantum noceant quantum cupiunt. Boni autem angeli ad ministerium salutis humanae deputati sunt, ut curas administrent mundi, et regant omnia iussu Dei, testante apostolo: Nonne omnes, inquit, sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hereditatem capiunt salutis?
10.19. Angeli corpora in qua hominibus apparent de superno aere sumunt, solidamque speciem ex caelesti elemento inducunt, per quam humanis obtutibus manifestius demonstrentur.
10.20. Singulae gentes praepositos angelos habere creduntur, quod ostenditur testimonio angeli Daniheli loquentis: Ego, inquit, ueni ut nuntiarem tibi, sed princeps regni Persarum restitit mihi. Et post alia: Non est qui me adiuuet, nisi Michael princeps uester.
10.21. Item omnes homines angelos habere probantur, loquente Domino in euangelio: Amen dico uobis quia angeli eorum semper uident faciem Patris mei, qui est in caelis. Vnde et Petrus in actibus apostolorum, cum pulsaret ianuam, dixerunt intus apostoli: Non est Petrus, sed angelus eius est.
10.22-24. Si Deum angeli contuentur et uident, cur Petrus apostolus dicit: In quem desiderant angeli Dei conspicere? Item, si eum non contuentur, nec uident, quomodo, iuxta sententiam Domini, angeli eorum semper uident faciem Patris qui est in caelis? Sed bene utrumque est: nam ueraciter credimus quod Deum angeli et uident, et uidere desiderant; et habent, et habere festinant; et amant et amare nituntur. - Si enim sic uidere desiderant, ut effectum desiderii non perfruantur, desiderium hoc necessitatem habet. Necessitas ista poenalis est, et beatis angelis omnis poena longe est, quia nunquam simul poena et beatitudo conueniunt. Rursum si eos dicimus Dei uisione satiari, satietas fastidium habere solet et scimus illos Dei uisione, quam et desiderant, fastidire non posse. - Quid ergo est, nisi ut miro modo simul utrumque credamus, quia et desiderant et satiantur? Sed desiderant sine labore, et satiantur sine fastidio. Ne enim sit in desiderio necessitas, desiderantes satiantur, et iterum, ne sit in satietate fastidium, satiati desiderant. Vident ergo angeli faciem Patris per satietatem, sed quia satietas ista fastidium nescit, angeli desiderant in eo prospicere semper.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
