# Sententiae Libri III 1.1.211-225

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.211-1.1.225. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.211

10.25. Vbicumque in scripturis sanctis pro Deo angelus ponitur, non Pater, non Sanctus Spiritus, sed pro incarnationis dispensatione solus Filius intellegitur.
10.26-27. Ante dominicae incarnationis aduentum discordia inter angelos et homines fuit. Veniens autem Christus, pacem in se angelis et hominibus fecit. Eo quippe nato, clamauerunt angeli: In terra pax hominibus bonae uoluntatis. Per incarnationem igitur Christi non solum Deo reconciliatus est homo, uerum etiam pax inter homines et angelos reformata est. - Discordia igitur ante aduentum Christi hominum et angelorum fuisse per id maxime agnoscitur quod salutati in ueteri testamento ab hominibus angeli despiciunt se salurari ab eis. Quod in nouo testamento a Iohanne factum non solum reuerenter angelus suscipit, uerum etiam ne faciat interdicit.
10.28-29. Ob hoc homo in ueteri testamento despicitur, nec resalulatur ab angelo, eo quod homo adhuc nondum transisset in Deo. - Suscipitur autem homo a Deo, et reuerenter salutatur ab angelo; nam et Mariam angelus Gabrihel legitur salutasse, et Iohanni angelum salutanti ab eodem angelo dicitur: Vide ne feceris, conseruus enim tuus sum, et fratrum tuorum. Per quod agnoscitur per incarnationem dominicam pacem hominibus fuisse et angelis redditam.
XI. De homine.
11.1a. Omnia sub caelo propter hominem facta sunt, homo autem propter seipsum. Inde et omnia per figuram ad eius similitudinem referuntur.
11.1b. Communia homini omnia naturalia esse cum omnibus rebus quae constant, et in homine omnia contineri, atque in eo omnium rerum naturam consistere.
11.1c. Vniuersitati creaturae homo magna quaedam portio est, tantoque gradu est ceteris excellentior, quanto imagini diuinae uicinior.
11.1d-2. Quantum ceteris creaturis praestet homo dignitate uirtutis, ex ipsa reuerentia discitur creationis, dum omnia dixit Deus: Fiat, et facta sunt; creare uero hominem quadam aeterni consilii deliberatione uoluerit dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. - Quia enim boni sumus naturaliter conditi, culpae quodammodo merito contra naturam sumus effecti.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
