# Sententiae Libri III 1.1.243-261

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.243-1.1.261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.243

XII. De anima ceterisque sensibus.
12.1. Vita corporis anima, uita animae Deus est. Et sicut corpus mortuum est sine anima, ita anima mortua est sine Deo.
12.2a. Anima hominis non est homo, sed corpus, quod ex humo factum est, id tantum homo est. Inhabitando autem in corpore anima, ex ipso participio carnis, hominis nomen accepit, sicut et apostolus interiorem hominem dicit.
12.2b. Animam non carnem conditam esse ad Dei imaginem. Male ergo a quibusdam creditur animam hominis esse corpoream, quae pro id ad Dei imaginem facta est, ut, si non incommutabilis ut Deus esset, tamen incorporea ut Deus existeret.
12.3. Sicut angeli ita et animae: habent enim initium, finem nullum; nam quaedam in rebus temporalia sunt, quaedam perpetua, quaedam uero sempiterna. Temporalia sunt quibus inest ortus et obitus; perpetua quibus ortus, non terminus; sempiterna quibus nec ortus, nec terminus.
12.4a. Animam non esse partem diuinae substantiae uel naturae, nec esse eam priusquam corpori misceatur, sed tunc eam creari quando et corpus creatur, cui admisci uidetur.
12.4b. Philosophorum sententiae dicunt esse animam priusquam nascatur in corpore. Quod uerum esse nullis adprobatur indiciis. Nam utrum antea fuissemus nec ipsi nouimus, nec quis hominum dicat habeamus. Non est ergo quaerendum, quod quaerendo magis, magis est inridendum.
12.5. Gentiles et heretici de anima disputare conantur, sed quomodo de illa aliquid recte sentire possunt, qui auctorem ad cuius imaginem facta est non nouerunt? Et ideo multa errori digna dixerunt.
12.6a. Mutabilis est anima non localiter, sed temporaliter suis affectionibus. Corpus autem et loco, et tempore mutabilis, quia et tempore mutatur, et uariatur loco.
12.6b. Quod est ad corpus mutatio locorum, hoc est ad animum mutabilitas cogitationum. Quae uarietas malae motionis tunc menti inhaesit, quando ab aeternorum contemplatione primus homo recedens in illo stare noluit, a quo male recessit, et iusta damnatione inconstans per rerum raptus uarietatem defluxit.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
