Latin
Book 1, lines 1.1.263-1.1.279
Isidore of Seville, Sententiae Libri III 1.1.263-279
Not analysed yet
12. 7. Multum ex sua natura splendorem possidet anima, sed fuscatur conmixtione carnis qua retinetur inclusa. Ex eius enim parte uertitur ad peccandi infirmitatem, Salomone docente: Corpus corrruptibile adgrauat animam et deprimit terrena inbabitatio sensum multa cogitantem.
XIII. De sensibus carnis.
13. 1. Non uirtute, non sensu corporis, sed ratione mentis excellimus animalibus ceteris.
13. 2a. Pro rebus corporeis utendis sufficit sensus carnis, non pro spiritalibus capiendis. Inlecti autem homines usu corporearum rerum, nihil putant aliter esse nisi praeterquam carnis sensu concipiunt.
13. 2b-3a. Sicut praecellent sibi corporei sensus diuersitate locorum, ita sibimet et uirtute sentiendi praecellunt. Nam praestantior est odoratus sapori, et positione loci, et sentiendi longinquitate; sic aures odoratui: longius enim audimus quam odoramus; sic oculi auribus: longius enim uidemus quam audimus. -Animus autem et loco et merito his uniuersis sensibus superfertur. In arce enim capitis constitutus, quod illi corporaliter non adtingunt, iste intellectualiter contuetur.
13. 3b. Amplius excellit oculorum sensus ceteris sensibus, quandoquidem quae ad alios pertinent sensus "uide" dicamus, ueluti cum dicimus: "uide quomodo sonat", "uide quomodo sapit", sic et cetera.
13. 4. Quemadmodum oculus, ita et animus cetera uidet, sese non intuetur. Aliarum enim rerum origines, species et magnitudines praespicit, de se autem tanta ueri ignorantia inficitur, ut in his omnibus nihil certius contempletur.
13. 5. Homo qui miraris siderum altitudinem et maris profunditatem, animi tui abyssum intra et mirare si potes. Multa cogitantes sine sensu carnis et sine imaginibus uiuis, animo tantum cernentes intuemur, memoriaque, mente sibi eas fingente, tenemus. Multa quoque intelligimus sensu, quae lingua explere non possumus.
13. 6. Innoxios esse infantes opere, non esse innoxios cogitatione, quia motum quem gerunt mente, nondum possunt explere in opere. Ac per hoc in illis aetas est inbecilla, non animus. Ad nutum enim uoluntatis nondum obtemperat illis fragilitas corporis, nec adeo opere nocere possunt, sicut cogitatione mouentur.