# Sententiae Libri III 1.1.281-301

Isidore of Seville, Sententiae Libri III, Book 1, lines 1.1.281-1.1.301. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/isidore-of-seville/sententiae-libri-iii/1.1.281

13.7a. Ex causa uocabulum sortita est cogitatio. Cogendo enim animum reminiscere quod memoriae commendatum est, dicitur cogitatio.
13.7b. Rerum omnium thesaurus memoria est: ipsa est enim custos rebus inuentis, ipsa cogitatis. De qua ad liquidum difficile est aliquem disputare quia grandis eius perplexitas est, et animus ipsa est.
13.8a. Imago a sensibus corporis remota suae speciei similitudinem relinquit in memoria. Similitudinem autem non per imagines sicut cetera, sed sicut gaudium sine imagine reminiscimus.
13.8b. Dum obliuionem memoramus non per seipsam adest, quod, si per seipsam adesset, utique obliuisceremus.
13.9. Communem hominis animaliumque esse memoriam. Nullum autem animalis inrationalis intellectum inesse, nisi homini tantum praedito ratione. Ceteris enim in ipsa qualitate considerationis suae, sensus carnis, non intellegentia mentis est.
XIIII. De Christo.
14.1. Filii Dei perfecta natiuitas nec coepit esse, nec desiit, ne praeterita sit si desiit, et ne inperfecta, si adhuc fit; sed sit aeterna, sit et perfecta, quatenus in ea natiuitate aeternitas et perfectio habeatur.
14.2. Ex utero uirginis minor dicitur Patri Christus; dicitur iuxta humanam adsumptionem, non iuxta diuinitatem.
14.3a. Christus et in forma serui seruus, et in forma serui non seruus. In forma quippe serui Domini seruus, in forma serui hominum dominus.
14.3b. Christus in forma serui, propter conceptionis excellentiam, dominus est hominum, quia, etsi suscepit carnem, non tamen ex carnis libidinosa contagione.
14.4. Mediator Dei atque hominum, homo Christus Iesus,nequaquam alter in humanitate, alter in deitate est, sed in utraque natura idem unus est. Nec purus homo conceptus est, nec purus homo editus est; nec postea meritum ut Deus esset accepit, sed Deus Verbum, manente incommutabili essentia quae illi cum Patre et Spiritu Sancto est coaeterna, adsumpsit carnem pro salute humana, in qua et inpassibilis pati et inmortalis mori, et, aeternus ante saecula, temporalis possit ostendi.

---

Isidore of Seville, SENTENTIAE LIBRI III. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/isidore.html.
